Band 
Tome septieme.
Seite
410
JPEG-Download
 

410 NATURALIS HISTORIEE LIB. XXI.

Caput

■“7

/*

De floribus antiquis, SC de odoramentorum diverfitate,

saliunca SC polio*

Trojanis temporibus jam erat honos ei. Hos certeflores Homerus tres laudat, loton, crocon, hyacinthum.

Omnium autem odoramentorum, atque adeo herbarumdifferentia est in colore, & odore, &: succo. Odorato sa-por raro ulli non amarus : è contrario dulcia rarò odorata.Itaque & vina mustis odoratiora, & sylvestria magis omniasativis. Quorumdam odor suavior è longinquo, propiusadmotus hebetatur, ut violae. Rosa recens à longinquo olet,sicca propius. Omnis autem verno tempore acrior , & ma-tutinis : quidquid ad meridianas horas diei vergit, hebeta-tur. Novella quoque vetustis minus odorata. Acerrimustamen odor omnium aestate media. Rosa & crocum odo-ratiora, cum serenis diebus leguntur : & omnia in calidis,quam in frigidis. In JEgy pto tamen minime odorati flores,quia nebulosus & roscidus aër est à Nilo flumine. Quo-rumdam suavitati gravitas inest. Quxdam, dum virent,non olent, propter humorem nimium : ut buceros, quodest fœnum graecum. Acutus odor non omnium sine succo

{i) Homere, Iliad. liv. 14, v. 348.

(2) Théophraste, liv. 6, de Causis,chap. 22 , p. 377.

(3 j Théophraste, ibid., p. 378.

(4) Théophraste, ibid., chap. 24,p. 349 -

(5) Théophraste, ibid.j chap, 23-,p. 378.

( 6 ) Théophraste, ibid.

(7) Théophraste , ibid,

( 8 ) Théophraste, liv. 6, cis Causis.chap. 22, p. 377.

{9) Théophraste, ibid, chap. 27,p. 3 84 : h Aìjv 7 r]í > , &c. In ^ddgyptoflores , coronamentaque deterrima fereomnium generantur : quia coelum cali-ginosum ac roscidum est.

(10) Jelis à Nilo flumine , avec lesEditeurs. Le premier manuscrit Royalporte à multo flamine , & le second d