$66 NATURALIS HISTORIA LIB. XX 11.
mus, in quibus ipsis providentiam natura? fatis mirari ,am-plectique non est. Dederat, quas diximus, molles cibisquegratas. Pinxerat remedia in floribus, visuque ipso animosinvitaverat, etiam deliciis auxilia permiscens. Excogitavitaliquas aspectu hispidas, tactu truces , ut tantum non vo-cem ipsius fingentis illas, rationemque reddentis exaudirevideamur, ne se depascat avida quadrupes, ne procacesmanus rapiant, ne neglecta vestigia obterant, ne insidensales infringat : his muniendo aculeis, telisque armando,remediis ut tuta ac salva sint. Ita hoc quoque, quod in itsodimus, hominum causa excogitatum est.
Medicina ex reliquis ornamentis , & erynge .
Caput
7 -
Clara in primis aculeatarum erynge est, sive eryn-gion , contra serpentes & venena omnia nascens. Adver-sus ictus morsusque radix ejus bibitur drachmae pondere invino : aut si plerumque tales injurias comitatur & febris ^ex aqua. Illinitur plagis, peculiariter efficax contra chersy-dros ac ranas. Omnibus contra toxica & aconita efficacio-rem Heraclides medicus, in jure anseris decoctum, arbi-tratur. Apollodorus adversus toxica cum rana decoquit,CLteri in aqua. Ipsa dura , fruticosa , spinosis foliis, caulegeniculato, cubitali, & majore aliquanto ; alia albicans,
(i z) Au livre 20,
(i) Cest 1 'irlngium des Modernes,ou chardon-roulant. Nous en avons
Í sarlé au liv. z i , chap. 1 6. Dioscoride ,iv. 3, chap. 2.4, Sç l’interprete d’O-jàsus , liv. u , p. 197 , le rangent
pareillement dans la classe des plantesarmées de piquants. Voyez auífì leScholiaste de Nicandre, p. 30 & 3 9.
(2) Ceci est: confirmé par Nicandre,in Theriac. p. 47 & 60.
(3) Dioscoride, liv. J > àap. 24,