3 2.6 NATURALIS HISTORIA LIB. XXX VII.
bus amnis, quem Nilum vocamus, & inde nomen tra-here.
Non tranílucet molochites, spissius virens, & craíîìus quàmsmaragdus, à colore malvae nomine accepto , reddendislaudata signis, & infantium custodia quadam, innato con-tra pericula ipsorum medicamine. Nascitur in Arabia.
Viret, & saepe tranílucet iaspis, etiam si victa à multis,antiquitatis tamen gloriam retinens. Plurimae ferunt eam
gentes : smaragdo similem Indi : Cypros duram glaucoquepingui : Persas aeri similem : ob id vocatur aerizusa. Talis& Caspia est : caerulea, circa Thermodoontem amnem :in Phrygia, purpurea : in Cappadocia, ex purpura caeru-lea, atque non refulgens. Amisos Indicas similem mittit,Calchedon turbidam. Sed minus refert nationes, quambonitates distinguere. Optima ergo, quae purpurae quid-quam habet ; fecunda, quae rosae : tertia, qua; smaragdi.Singulis autem Graeci "■nomina ex argumento dedere.Quarta apud eos vocatur Borea, coelo autumnali matutinosimilis : & haec erit illa, quae vocatur aerizusa. Similis est
& Sardae, imitata & violas. Non minus multae species reli-quae, sed omnes in vitio oeruleae, aut crystallo similes, autmyxis. Item terebenthizusa, improprio (ut arbitror) co-gnomine, velut è multis ejusdem generis composita gem-
(6) ou > en Grec ) 6. n° 2 ^ Plaute, cite liv. s chap» 8 »
guifie mauve. Voyez , fut cette pierre, ' dans la note fur la mauve,jíïdore, liv. r d , Orig. chap. 7 ; & fur
fa couleur molokìne, Nonius, ch. 1 6, (7) C’eft-a-dire de couleur d uir»