/
332- NATURALIS HISTORIA L I B. XXXVII.
condion. Dilutior eaedem & sapenos vocatur. Eadem &£Pharanitis in contermino Arabiae , gentis nomine. Quar-tum genus colorem vini habet. Quintum ad viciniam crys-talli descendit, albicante purpura: defectu. Hoc & minimeprobatur, quando praecellens debet elfe in suspectu, velutex carbunculo refulgens quidam in purpura leviter roseusnitor. Tales aliqui malunt paederotas vocari, alii anterotas^multi Veneris gemmam, quod maxime videtur decere &species &c colos. Eas gemmas Magorum vanitas resistereebritati promittit, & inde appellatas. Praeterea si lunae no-men aut solis inferatur in iis, atque ita suspendantur collo
è capillis cynocephali, vel plumis hirundinis, reiistere ve-neficiis. Jam quoque adesse reges adituris. Grandinemavertere,-&: locustas, precatione addita, quam demonstrant.Nam smaragdis quoque similia promisere, si aquilas scalpe-rentur , aut scarabaei : quae quidem scripsisse eos non sinecontemptu & irrisu generis humani arbitror.
Multum ab ea distat hyacinthos, tamen è vicino descen-dens. Differentia haec, quod ille emicans in amethysto ful-gor violaceus, dilutus est in hyacintho. Primo quoque as-pectu gratus, evanescit antequam satiet, adeoque non im-plet oculos, ut paene non attingat, marcescens celerius norminis fui flore.
Hyacinthos iEthiopia mittit, &c chrysolithos, aureo ful-
(x x) 11 signifie en effet cela.