Band 
Tome douzieme.
Seite
340
JPEG-Download
 

34° NATURALIS HISTORIA L I,B. XXXVII.

crystallus. Itaque quidam radicem crystalli este dixerunt.Vocatur ex argumento iris. iMam sub tecto percussa sole,species & colores arcus coelestis in proximos parietes ejacu-■ latur, subinde mutans, magnaque varietate admirationemfui augens. Sexangulam este, ut crystallum, constat. Sedesse aliquas scabris lateribus, 8c angulis inaequalibus dicunt,in sole aperto projectas, radios in se cadentes discutere : ali-quas vero ante se projecto nitore adjacentia illustrare. Co-lores vero non nisi ex opaco reddunt, nec ut ipsae habeant,sed ut repercussu parietum elidant : optimaque, quae maxi-mos arcus facit, simillimosque coelestibus. Est & alia iris,caetero similis, at praedura , quam Elorus crematam tufam-que ad ichneumonum morsus remedio esse, nasci autem inPerside tradit.

Similis est aspectu, sed non ejusdem effectus, quae voca-tur zeros, alba nigraque macula in transversum distinguentecrystallum.

Expositis per genera colorum principalium gemmis, re-liquas litterarum ordine explicabimus.

De quibusdam gemmis per alphabeti ordinem.

Caput Achates in magna fuit auctoritate, nunc in nulla. Re-io. perta primum in Sicilia juxta flumen ejusdem nominis,postea plurimis locis, excedens amplitudine, varietatibusnumerosa. Multa~& cognomina ejus. Vocatur enim iaspa-

(23) Les manuscrits portent erros; liv. 16, ch. n ; Marbodteus, ch, r.ïlndice du livre , lepor.. (a) C’est de ce fleuve que Ia pierre

d’agate a tiré le nom d ’achaíe quelleh) Solin, chap. j 3 p. 1 1 $ Isidore, porte en Grec Lc en Latin,