4$ ASTRONOMIA PHYSICECorollarium.
Ex duabus hisce Propositionibus sequitur, inter Plane-tas Primarios, Soli propiorem; inter ejusdem Primarii sa-tellites, ipsi Primario propiorem velocius moveri. Nam sostensum est tam in his quam illis Vires Centripetas essereciproce ut Quadrata Distantiarum a centro : & ( Prop.XX VII. ) ostensum est Celeritates, in isto casu, esseinverse in subduplicata ratione Distantiarum a centro mo-tus ; sive mediam proportionalem inter Distantias remo-tioris & propioris este ad Distantiam propioris ut Velo-citas propioris ad remotioris Velocitatem. Cumque ha-rum magnitudinum prima major sit quam secunda, erittertia major quam quarta ; hoc est, propioris Velocitasmajor Velocitate remotioris.
S E C T I O V.
De Planetarum Primariorum Mo tucirca proprios Axes, & Ph^nomenis
‘jflNC ORTIS.
PROPOSITIO XXX.
Corporum Mundanorum Motus circa proprios Axes pofitionedatos , horumque Periodos, exponere.
Q Uando Corpus immotum esse dicimus , intelligimusquamlibet in illo lineam, & quodlibet punctumimmotum esse. Si vero Corpus in Linea aliqua motumdicamus, atque omni alio privatum solo hoc motu cieri,tum intelligimus istius Corporis centrum Gravitatis Lineamdictam percurrere, dum Corpus quantum fieri potest ( quodad extera attinet) immotum manet; hoc est , quamlibetin isto Corpore lineam situm retinere parallelum illi ,quem ante motum hunc habuerat; ac propterea lineamquamvis Corporis sic moti sibi semper parallelam manere.
* Quippe