Band 
Tomus primus.
Seite
59
JPEG-Download
 

eS" GEO METRICAE ELEMENTA . Lib. I. S9

trum est Sol, quam ipsius Telluris Semita ; ut inferiusostendetur.

Atque deviatio haec Planetarum circa Solem revolven-^tium a circumferentia circuli Soli concentrici tanta est, r .'tamque sensibilis, ut Astronomos omnes adegerit ad com-miniscendum Orbes Excentricos : Cumque alium' nullumpraeter perfecte circularem in Coelis motum este admitten-dum pro indubitato haberent, Planetam quemque move-ri volebant in Circulo a i p r , cujus centrum c in eaponebant a Sole in s distantia, quae ejus motibus con-gruat. Orbis hujus Excentrici punctum a, a Sole remo-tissimum , Aphelium ; p vero Perihelium ; ambo Apsidesvocabant; Rectamque a p Apsides conjungentem ( in quaetiam Sol locatur ) Lineam Apsidum ; hujufque partem cs Excentricitatem. Atque ex hac supposita Theoria Planc-tarum loca satis exacte, calculo subducto, inventa fue-re ; eorum praesertim, quorum Orbitae a Circulis non mul-tum abludunt: ex. gr. Telluris.

Verum cum de Marte ageretur, ex numeris istius The-oriae prodit ejus locus ab observato diversus fatis, ut inde col-ligatur Orbitam Martis non este Circularem , sed in locisab Apsidibus remotissimis i & r aliquantulum depressam,

& quasi Ovalem. Ovalis haec sagacissimo Keplero, nume-ros indefesso labore ( in Commentariis de Stella Martis )versanti, evasit tandem Ellipsis perfecta, cui iidem suntVertices a & p qui prius in Orbita circulari Apsides ,iisdemque hic nominibus gaudentes , 8c Umbilicorum al-ter ipsum Solis centrum. Quippe sola Ellipsis haec ex-hibet Distantias ä Sole ( sive rectas se) observatis con-sentaneas, & Aquationes probas, quibus angulus a s edeterminatur ex dato Planetae motu medio : Hoc est, so-la Ellipsis praefinita ejusmodi est, ut Tempus periodicum,sive revolutionis integrae, eandem habeat rationem adTempus a discestu ab Aphelio in a , quam Area inte-gra a e p l a ad Aream a s e q_a interceptam inter

H 2 lineam