ri4 ASTRONOMIA .PHYSICA
in loco suo. Pugnant igitur inter se potentia Solis vecto-ria , & inertia Planetae materialis. Utraque suam partemhabet victoria: ; illa Planetam sede sua emovet , haecsuum , hoc est Plancta: corpus, nonnihil eripit e vinculisillis, quibus a Sole erat prehensum , ut ab alia atquealia circularis hujus virtutis parte apprehendatur : ab easc. quL proxime succedit illi ^ ex qua Plancta se modoextricaverat. Et quia virtus ista Planetam vehens , excorpore Solis effluens , eosdem imbecilitatis gradus habetin diversis intervallis quos habet ipsa Lux; potentia haecvectoria, more illuminationis , decrescit crescente distan-tia a Sole : unde Planetam ad majorem a Sole distantiampositum tardius circumvehet, & proinde illius tempus pe-riodicum, ex hoc capite, majus constituet. Porro, cumsimilis potentia vectoria ex corpore PlanetX cujusvis ,circa axem proprium moti, etiam propagetur; fiet ut haecPlanetas secundarios, quos in flumine hoc vorticis imma-teriali offendit mersos, etiam similiter deferat; qui Prima-rium suum rursus non deserent , quippe qui ä speciecorporis Solaris circa Solem, aeque ac primarii, & unacum iliis, deseruntur. Atque hisce solis positis, patetprimarios Planetas circa Solem deferendos in circulis Soliconcentricis , in plano circuli in Sole maximi inter Po-los medii,. & secundarios similiter circa suos Primarios.
: PROPOSITIO LXVII.
Modum , quo ex allatis principiis Keplerus deducit pe-riodica Planetarum tempora reperiri exaclijsime in pro-portione suorum orbium seu circulorum sesquialterd, ex-plicare.
P Roportionem hanc in corporibus Coelestibus obtinereprimus observavit Keplerus , magno Astronomiae ve-raeque Physicae commodo ; quod nempe, in rotationePlanetarum primariorum circa Solem , & secundariorum
circa