17S ASTRONOMIA PHYSICE
qui fit per lectionem dict« superficiei sphaericas cum planoHorizonti sensibili parallelo, per ipsum Telluris centrumtranseunte. Haec autem plana parallela producta eundemin superficie sphaera? valde magna?, in qua Fixa? spectan-tur, circulum signant, cum ipla Tellus ad Fixarum sphae-ram comparata puncti rationem habeat. Ex quibus patetHorizontem inter Fixas consideratum este circulum in sphae-ra maximum, a puncto Vertici hominis ( cujus est: Hori-zon ) incumbente, Zenith dicto, & huic opposito Nadiraequaliter undique distantem Quae proinde puncta Zenith& Nadir sunt Horizontis Poli in quibus se invicem de-cussant Horizontis Secundarii per omnia Coeli puncta tra-ducti , qui proinde Verticales nuncupantur, & quando-que Azimut hi : Fktfizontis vero paralleli, sive supra il-lum versus Zenith intelligantur, sive infra versus Nadir,Almicantarath dicuntur. Inter Circulos Verticales eminentpraecipue duo , quorum alter per Zenith ( communemVerticalium omnium nodum ) & Mundi polos traducitur,vocaturque Meridianus ; nempe Caelestis , quippe directeincumbens Meridiano Terrestri : Circulus hic Horizon-tem intersecat in Cardinibus Meridiei & Septentrionis ,illosque signat. Verticalium principalium alter est huicad angulos rectos, & Horizontem in punctis Ortus &Occasus intersecat; & quoniam prior ille, licet Vertica-lis, alio item nomine sc. Meridiani indigitatur, posteriorhic Verticalis Primarii appellationem sibi habet relictam.Per Horizontem ejusque Secundarios quodlibet in Coelopunctum secundum Altitudinem supra aut Depressioneminfra Horizontem, & Azimuthos diiponitur : Nempe cu-jusvis puncti Altitudo aut Deprejsw est circuli Verticalisarcus inter dictum punctum & Horizontem interceptus:Azimuthus vero est Horizontis arcus interceptus intercardinem Meridiei vel Septentrionis & punctum , in quoVerticalis per Phaenomenon traductus occurrit Horizonti ;qui Orientalis vel Occidentalis est, prout ä Meridiano in
orien-