Band 
Tomus primus.
Seite
250
JPEG-Download
 

-?o ASTRONOMIA PHYSICA

eundum Eclipticam numeratam observabant, sicut priusLunae Longitudinem interdiu observassent ( per mobilemLatitudinis circulum collimando ) ejusque Latitudinemope pinnacidii in dicto circulo itidem mobilis. Huncobservandi modum plene descriptum videre licet Cap.4. Lib. vil. Magna Conflruclionis Ptolemai , & Cap. 1 4.Lib. 11. Copernici de Revolut.

Quamvis Veteres Lunam credidere prorsus necessariamad Stellarum loca respectu ALquinoctialium & Solstitia-lium punctorum definienda, & cum iis sagacissimus Coper -nicrn Cap. 14. Lib. 11. sic loquatur ; Etenim fine ipsanon erat modus locis SteUarum comprehendendis , ut pote quaex omnibus sola Diei & Noctis fit particeps ; nihilominusHieronymus Cardanus , in Libro quem inscribit Supplemen-tum Almanach , ( postquam monuit fixas ad Lunam com-parandas esse tempore Eclipseos Lunaris, quia locus Lu-na; Solis respectu est tum temporis optime perspectus ,quippe oppositus, ) Veneris Stellam in hoc negotio Lu-na; feliciter substituit, quippe diei & noctis etiam parti-cipem , cujusque alia etiam sunt commoda, Schol. Prop,xxv. exposita.

Proximus post Hipparchum, qui Fixas de novo obser-vavit , fuit Ulugh Beigh Tamerlanis Magni Nepos. Hicquidem in Praefatione ait se observaste omnes, quae ob-servari poterant , praeter 27 australiores. Mortuus estPrinceps hic circa annum Christi 1449. Stellarum locanotavit in Catalogo suo ( ä D. Tho. Hyde latine reddito)ad annum Christi 1437.

Saeculo demum post Christum natum decimosexto illuxitsaeculi istius Atlas, immortalis Tycho Brahe , qui indefesiso labore Fixas omnes supra Horizontem Vraniburgicumfacile conspicuas denuo observavit. Eodemque temporeGulielmus Illustrissimus Hajfia Landgravius hoc ipsum opusCasellis aggressus est, & cum Mathematicis suis RothmannoA Byrgio ultra 30 annos continuavit. Stellarum longi-tudinem