700 ASTRONOMIE PHYSICE
stellationum figuras non mutentur , patet h«c eadem esseOculo ubivis intra hunc circulum collocato, adeoque inSolis centro. Si rerum , a quibus Constellationibus no-mina sunt indita , facies anticas & concavae depingantur,fient Veterum schemata ; si vero posticae & convexae»prodibunt juniorum figurae, Globis artificialibus magis con-gruae quam ipsi Coelo.
Patet etiam Fixarum Ordinem eundem permanere Oculoin Solis superficie*, vel in Mercurio Venere ve posito,quippe intra Telluris Orbitam contentis. Sed & propterimmensam Fixarum distantiam , qua fit ut Observatorisloco moto per integram Orbis magni diametrum FixarumOrdo ne vel minimum mutatus depreheftdatur , si Oculusin Saturno , Planetarum Solaris Systematis extimo, collo-cetur , Ordo hic idem manebit , aut saltem quoad sen-sum vix mutatus Quae enim nobis est insensibilis , si de-cupto major sit , (quod propter decupto majorem Saturniquam Terrae a Sole distantiam contingere poterit, ) non val-de sensibilis evadet.
Licet Planet« inter Fixas collocati videantur, Observa-tor noster illos a fixis distinguere brevi valebit, & unius-cujusque Periodum observare , ac inter se mutuo compa-rare, sumpta unius Periodo tanquam mensura, ad quam reliquatexigennd« sunt. Et quamvis Observatorem immotum (quippein Solls centro) supponamus, adeoque stationis fu« mutationem(aut quod hujus instar est) non habere , qua Planetarum di-stantias metiatur , natura duce concludet , in duobus Pla-netis invicem collatis , illum esse remotiorem qui majustempus insumit ut ad easdem Fixas redeat ; adeoque Satur-num esse remotiisimum , Jovem propiorem , tum Martem,huic inferiorem Tellurem , postea Venerem, & omniuminfim»m Mercurium.
Neque dubitationi locus est quin primi Astronomi , inPlanetarum Ordine eruendo , eandem hanc adhibuerint
regulam;