7 X 0 astronomia physica
minor diametro Telluris apparente eodem : Et VenusSoli opposita , Mercurioque proinde proxima , tantun-dem fere distat a Mercurio atque ipse Sol , Venerisqueadeo Parallaxis (etiam cum Mercurius in Aphelio illamSoli oppositam , & consequenter sibi omnium proximam,cernit) Parallaxi Solis e Terra visi non est major. Atquehaec duo sunt magna Mondi corpora , Mercurio proxima,Parallaxin maxime sensibilem habentia.
Quoniam autem ipse Mercurius locum mutat, per Ob-servationes in diversis stationibus factas colliget Mercuriiincola rationem inter distantiam Mercurii ä Sole & alte-rius cujulvis Plancta; distantiam ab eodem , simili modoatque nos Terricolae ex magni Orbis Parallaxi. Verumquidem est illam non tam tuto colligi , quia distantiaMercurii ä Sole tam magna non est respectu distantia alio-rum Planetarum atque Terree nostrae distantia a Sole : Atcum sit earum respectu adhuc sensibilis fatis , nimirum di-stantiae Saturni a Sole pars circiter vigesima quinta ; om-nium istarum distantiarum ratio , per Observationes inMercurio factas , fatis commode definientur , modo Ob-servator domicilii sui motum circa Solem agnoscat. Sin,sensibus fidens , Mercurium suum pro immobili certo ha-beat , ne istud quidem praestare poterit , sicut nec Astro-nom! Telluris incolae , quamdiu Tellurem immotam ha-Iniere ; quod ex Orbium Planetariorum distantiis a Ptole-maicis assignatis , inter se tam immane diversis , phaeno-menis tamen fatis consentientibus , abunde constat. InSystemate enim immoti loci Observatoris , si cuilibet supe-riorum aptetur Epicyclus in una revolutione ad Solem per-currendus , & observatae ejus distantur maximae a loco insuo excentrico prope quadratum Solis contingenti expli-canda; sufficiens , poterit ( salvis phaenomenis) Excentricideferentis Epicyclum semidiameter assumi cujusvis magni-tudinis , modo talis ut Plancta, quando proximus, longius
' a Terra