7i6 ASTRONOMIA PHYSICEsupra descriptum reliquerunt , & quali Tychonicum sunt
amplexi ; & in hoc solo Inferiorum Systema Ptolemaicumdiffert a Tychonico , quod , vera semidiamctro Deferentisignorata , ponat veram tantum rationem inter semidiame-trum Deferentis & semidiametrum Epicycli, nempe hacapud Ptolemxum eadem est cum ratione Distantia? Terra’a Sole ad distantiam dicti Inferioris ab eodem in Systema-te vero. Atque pradicta duo Systemata fiunt retentisOrbitis Planetariis Systematis veri ; mutatis vero il-lis , numero infinita fabricari poterunt Systemata , quo-rum quodlibet Phanomenis satisfaciat , immo quod cu-jufvis Plancta locum respectu Terra eundem (hoc est , ineadem positione & magnitudine recta e Terra educto) fa-ciat cum ejus loco in Systemate vero , quorumque nul-lum 3 aliter quam ex Physica , redargui potest.
Venerem Comite gaudere plu/quam suspicio est ex ocu-latissimi 1). Casswi observationibus binis Annis 1672 &(686 casu factis , in quarum ultima , die 28 Anguß.hor. 4. scrup. 15. mane , Telescopio 34 pedes longo,per hora quadrantem vidit quasi Veneris Comitem -f dia-metri Veneris a Venere distantem, ejusdem cum illa Pha-sis , (ut oportuit , cum illorum situs , respectu Solis illu-strantis Terraque videntis , idem fuerit, ) sed informem,& diametro qua Veneris diametri quadrantem non exce-deret. Quod Comitem hunc non alias viderit D. Caffi-nm , licet summopere anniteretur , exinde forte fit,quod Satellitis hujus superficies minus apta sit ad Solislumen reflectendum , quod de Luna nostra maculis ve-rum deprehendimus. Si enim integra nostra Luna tamdebiliter lumen reflecteret , atque ejus macula quadamobscuriores , agre & figura male terminata apud Vene-rem videretur : Fatendum tamen hunc Veneris Satellitem(si talis detur), diversa admodum esse natura a suo Pri-mario,