7 f O ASTRONOMIA PHYSICA
Coelestia omnia spatio Nychthemeri ab ortu In occasumrapiente r Sed nec hoc satis erit ; nam Volva isti primoMobili non obtemperat , Coelestis licet sit ; & in -rfjovisvel Saturni Satellite , Coelestium ( Volva inferiorum ) ali-qua per primum Mobile circumaguntur » aliqua non item*Porro , ad secundos motus demonstrandos adhibere opor-tet Deferentes , Epycyclos & Epicyclo- Epicyclos , & hosomnes mutare saepius ne ceste habebit Astronomus ; undeilli Systema maxime compositum erit , & calculus intrica-rislimus. At Geographiam & Navigationem feliciter excer-cebit : praeterquam enim quod omnia ex Geometria petitasubsidia adhibere , quodque Latitudinem loci cujusvis simi-liter exquirere postit atque nos nostrorum » Longitudinema Meridiano immotae Volvae subjecto computabit , & Di-stantiam Meridiani cujusvis loci, in Subvolvarum hemisphae-rio , a primo Meridiano Immediate observabit ; quod inPlancta primario aeque bene non procedit , nempe cui ni-hil immotum in Coelis est praeter Polos primi motus Haecomnium accuratissime in Jovis Satellitum aliquo siunt , cuisc. Volva fere immota manet ; minime accurate in Lunanostra , cui Volva non tantum in latitudinem libratur(ut incolis Lunarum Saturniarum contingit} sed etiam inlongitudinem ; adeo ut ad Longitudinem loci Lunaris exVolvae observatione deducendam opus sit theoria Libratio-nis Volvae. Porro , per observationes in diversis domiciliifui locis eodem momento factas , Volvae aliorumque Vol-vae Comitum Distantiae elicientur , quae aegre aliter (nisiforte ex valde diversa Magnitudine apparente horum Co-mitum) constarent , unde Comitum motus circa Volvamelucescet; eritque hic primus gradus ad veri Systematiscognitionem. Nam Phasium varietas , quae hujusmodimotum Veneris & Mercurii circa Solem Terricolis detexit»•locum hic non habet.
Si tandem Satellitis alicujus incola domicilii fui circaVolvam » & Volvae circa Solem motum agnoscat, sedem
obtinet