Band 
[Volumen primum.]
Seite
208
JPEG-Download
 

C. PLINII SECUNDI

208

decim M. paff. in longitudinem , quas diximus, fau-ces Oceani patent, quinque M. in latitudinem, avico Mellaria Hifpaniae ad promontorium AfricaeAlbum, amftore Turranio Gracili juxta genito. T.Livius, ac Nepos Cornelius latitudinis tradiderunt,ubi minus, vn M. paff. ubi vero plurimum, x M.Tam modico ore tam immenfa aequorum vaftitaspanditur. Nec profunda altitudo miraculum minuit.Frequentes quippe taeniae candicantis vadi carinasterritant. Qua de caufa Limen interni maris multieum locum appellavere. Proximis autem faucibusutrinque impoliti montes coercent clauftra: AbilaAfricae, Europae Calpe, laborum Herculis metae.Quam ob caufam indigenae columnas ejus Dei vo-cant : creduntque perfoffas exclufa antea admiliffemaria , & rerum naturae mutaffe faciem.

I. Rimum ergo de Europa altrice viftoris om-nium gentium populi, longeque terrarum pulcher-rima , quam plerique merito non tertiam portionemfecere, verum aequam ; in duas partes, ab amne Ta-nai ad Gaditanum fretum, univerfo orbe divifo,Oceanus hoc quod diclum eft fpatio Atlanticummare infundens , & avido meatu terras, quaecun-que venientem expavere, demergens : relidentesquoque flexuofo litorum anfractu lambit: Euro-pam vel maxime recefiibus crebris excavans; fedin quatuor praecipuos finus. Quorum primus a Cal-pe Hifpaniae extimo ( ut diftum eft ) monte , Lo-cros & Brutium ufque promontorium immenfo am-bitu fleciitur.