NATUR. HISTOR. L I B. VI. 369
ccccxxv millibus pafliium au&or eft Agrippa. ACyro Caspium mare vocari incipit: accolunt Cafpii.
Corrigendus eft error in hoc loco multorum,eorum etiam, qui in Armenia res proxime cum Cor-bulone geflere. Namque hi Caspias appellavere por-tas Iberiae, quas Caucafias diximus vocari: fttusquedepifri &c inde mifti, hoc nomen inscriptum habent.Et Neronis principis comminatio, ad Caspias por-tas tendere dicebatur; cum peteret illas , quae perIberiam in Sarmatas tendunt, vix ullo propter ap-positos montes aditu ad Caspium mare. Sunt autemaliae, Caspiis gentibus junftae : quod dignosci nonpoteft, nift comitatu rerum Alexandri Magni.
XVI. Namque Perferum regna, quae nunc Par-thorum intelligimus , inter duo maria, Persicum &Hyrcanium Caucasiis jugis attolluntur. Utrinqueper devexa laterum Armeniae majori, a frontis par-te, quae vergit in Commagenen, Sophene (ut di-ximus) copulatur, eique Adiabene Aflyriorum ini-tium : cujus pars eft Arbelitis, ubi Darium Alexan-der debellavit, proxima Syriae. Totam eam Mace-dones Mygdoniam cognominaverunt, a similitudi-ne. Oppida: Alexandria,item Antiochia, quam Ni-ftbin vocant. Abeft ab Artaxatis dccl M. pafliium.Fuit & Ninus imposita Tigri, ad Solis occasum spec-tans, quondam clariftima. Reliqua vero fronte,qua tendit ad Caspium mare, Atropatene, ab Ar-meniae Otene regione discreta Araxe. Oppidum ejusGazae, ab Artaxatis ccccl M. pafliium: totideprab Ecbatanis Medorum, quorum pars sunt Atro-pateni.
C. Plin , Vol. 1 . A a