NATUR. HISTOR. LIB. XXXI. 115
aphyen Graeci vocant, quoniam is pifciculus epluvia nascitur. Forojulienfes pifcem ex quo fa-ciunt, lupum appellant. Tranfiit deinde in luxu-riam , creveruntque genera ad infinitum : ficuti ga-rum ad colorem mulfi veteris, adeoque dilutamsuavitatem, ut bibi poflit. Aliud vero caftimonia-rum superstitioni etiam, sacrisque Judaeis dicatum,quod fit e piscibus squama carentibus. Sic alexpervenit ad oftreas, echinos, urticas, cammaros,mullorum jocinera. Innumerifque generibus ad sa-porem gula: coepit fal tabescere. Haec obiter indi-cata sint desideriis vitae : &c ipsa tamen nonnulliususus in medendo. Namque tk alece scabies peco-ris fanatur, infusa per cutem incisam: & contracanis morsus draconisque marini prodeft. In lin-teolis autem concerptis imponitur. Et garo am-bufta recentia fanantur, fi quis infundat, ac nonnominet garum. Contra canum quoque morfumprodeft, maximeque crocodili, & hulceribus quaeserpunt, aut sordidis. Oris quoque & aurium hul-ceribus aut doloribus mirifice prodeft. Muria quo-que, five illa salsugo, fpiflat, mordet, extenuat,siccat. Dyfentericis utilis eft , etiam fi nome in-teftina corripit. Ischiadicis, coeliacis veteribus, in-funditur. Fotu quoque apud mediterraneos aquaemarinae vicem pensat.
XLV. Salis natura eft per fe ignea, & inimicaignibus , fugiens eos , omnia erodens. Corporavero adftringens, siccans, alligans: defun&a etiama putrescendo vindicans, ut durent ita per fecu-la. In medendo vero mordens, adurens, repur-
H 2.