I
,84 C. PLINII SECUNDI
non inveni: fed quis primum donaverit, a L. Pi-fone traditur A. Poftumius Di&ator. Apud lacumRegillum caftris Latinorum expugnatis , ei cujusmaxime opera capta essent, hanc coronam ex prae-da is dedit. Item L. Lentulus Cos. Servio CornelioMerendae, Samnitum oppido capto: fed huic quin-que librarum, Pifb Frugi filium ex privata pecu-nia donavit: eamque coronam testamento ei prae-legavit,
XII. Deorum vero honori in sacris nihil aliudexcogitatum est, quam ut auratis cornibus hostiae,majores dumtaxat, immolarentur. Sed in militiaquoque in tantum adolevit haec luxuria, ut M,Bruti in Philippicis campis epistolae reperiantur fre-mentes , fibulas tribunitias ex auro geri. Ita her-cuies ; idem enim tu, Brute, mulierum pedibus au-rum gestari tacuisti: & nos sceleris arguimus il-lum, qui primus auro dignitatem per anulos fe-cit , ut habeant in lacertis jam pridem & viri, quode Dardanis venit, itaque & Dardanum vocaba-tur. Viriolae Celticae dicuntur : viriae Celtibericae.Habeant feminae in armillis digitifque totis, collo,auribus, spiris: discurrant catenae circa latera, &cinferta margaritarum pondera e collo dominarumauro pendeant, ut in somno quoque unionum con-scientia adiit: etiamne pedibus induitur, atque in-ter stolam plebemque hunc medium feminarumequestrem ordinem facit ? Honestius viri paedago-giis id damus : balineafque dives puerorum for-ma convertit. Jam vero etiam Harpocratem, sta-tuasque -/Egyptiofum numinum, in digitis viri quo-