NATUR. HISTOR. LIB. XXXIII. 191
rari argento vivo , aut certe hydrargyro,, legiti-mum erat: de quibus, ut dicemus , illorum natu-ram reddentes, excogitata fraus eft. Namque aescruciatur in primis, accenfumque reftinguitur fale ,aceto, alumine. Poftea exarenatur, an fatis recoc-tum lit, fplendore deprehendente : iterumque ex-halatur igni, ut poflit edomitum, mixtis pumice,alumine, argento vivo , indu&as accipere bra&eas.Alumen in purgando vim habet talem, qualem effediximus plumbo.
XXL Aurum invenitur in noftro orbe: ut omit-tamus Indicum, a formicis , aut apud Scythas gry-phis erutum. Apud nos tribus modis : fluminumramentis , ut in Tago Hifpaniae , Pado Italiae , He-bro Thraciae , Paftolo Afias, Gange Indiae. Nec ul-lum abfolutius aurum eft, ut cur fu ipfo trituqueperpolitum.
Alio modo puteorum fcrobibus effoditur, autin ruina montium. Quare utraque ratio dicetur.Aurum qui quaerunt, ante omnia fegullum tollunt:ita vocatur indicium. Alveus hic eft: arenaeque la-vantur, atque ex eo quod refedit, conje&ura ca-pitur. Invenitur aliquando in fumma tellure proti-nus , rara felicitate: ut nuper in Dalmatia princi-patu Neronis, fingulis diebus etiam quinquagenaslibras fundens. Gummi inventum eft in fummo cefpite, alutatium, fi & auro ea tellus fubeft. Ceteromontes Hifpaniae aridi fterilefque , & in quibus ni-hil aliud gignatur , huic bono coguntur fertiles ef-fe. Quod puteis foditur , canalicium vocant, aliicanalienfe: marmoris glareas inhaerens , non illo