Band 
Volumen quintum.
Seite
241
JPEG-Download
 

NATUR. HISTOR. LIB. XXXIV. 14«

fecit, & aereum pentathlon, qui vocatur Encrino-menos. At Polycleti difcipulus Ariflides quadri-gas , bigafque» Tificratis Leaena laudatur. Scortumhaec lyrae cantu familiare Harmodio & Ariflogi-toni, confiiia eorum de tyrannicidio i ufque admortem excruciata a tyrannis, non prodidit. Qiiam»obrem Athenienfes & honorem habere ei volen-tes , nec tamen fcortum celebrasse, animal nomi-nis ejus fecere : atque ut intelligeretur caufa ho-noris, in opere linguam addi ab artifice vetuerunt.

13. Bryaxis jEfculapium & Seleucum fecit. Le-das , adorantem. Batton Apollinem, &c Junonem ,qui funt Romae in Concordiae templo.

14. Ctefilaus vulneratum deficientem, in quopoflit intelligi, quantum reflet animae : & Olym-pium Periclem dignum cognomine. Mirumque inhac arte efl, quod nobiles viros nobiliores fecit.Cephiffodotus Minervam mirabilem in portu Athe-nienfium, & aram ad templum Jovis Servatorisin eodem portu, cui pauca comparantur. CanachusApollinem nudum , qui Philefius cognominatur inDidymaeo, zEginetica aeris temperatura. Cervum-que una ita vefligiis fufpendit, ut linum fubtefpedes trahatur, alterno morfu digitis calceque re-tinentibus folum, ita vertebrato dente utrifque inpartibus, ut a repulfu per vices refiliat. Idem & Ce-letizontas pueros fecit. Chaereas Alexandrum Mag-num , &t Philippum patrem ejus fecit.

15. Defilaus Doryphoron , & Amazonem vul-neratam. Demetrius Lyfimachen , quae facerdosMinervae fuit annis fexaginta quatuor. Idem d£

C. Plin. VoL V . Q