C. PLINII SECUNDI
2 ? 1
tum in batillo ferreo. Nam quas fincera eft, fuumcolorem retinet: quae mixta atramento , rubefcit.Deprehenditur & papyro , galla prius macerato :nigrefcit enim ftatim aerugine illita. Deprehendi-tur & vifu, maligne virens. Sed fi ve finceram liveadulteratam, aptiffimum eft ficcatam in patina no-va uri & verfari, donec favilla fiat: poftea teri-tur & reconditur. Aliqui in crudis fiftilibus urunt,donec figlinum percoquatur. Nonnulli & thus maf-culum admilcent. Lavatur autem aerugo, ficut cad-mia. Vis ejus collyriis oculorum aptiftima, dela-crimationibus mordendo proficiens. Sed ablui ne-cellarium penicillis calidis, donec rodere delinat.
XXVII. Hieracium vocatur collyrium , quodita maxime conftat: temperatur autem id Hammo-niaci unciis quatuor, aeruginis Cypriae duabus,atramenti futorii, quod chalcanthum vocant, to-tidem rnifyos vero una, croci fex. Haec omniatrita aceto Thafto colliguntur in pilulas, excellen-tis remedii, contra initia glaucomatum & fuffu-fionum, contra caligines, & fcabritias, & albugi-nes, ac genarum vitia. Cruda autem aerugo vul-nerariis emplaftris mifcetur. Oris gingivarum-que hulcerationem mirifice emendat, & labio-rum hulcera cum oleo. Quod fi &c cera addatur,purgat, & ad cicatricem perducit. .«Erugo & cal-lum fiftularum erodit, vitiorumque quae circa fe-dem, live per fe, live cum Hammoniaco illita,vel collyrii modo in ftftulas ada£fa. Eademquecum refinae terebinthinae tertia parte fubacta, le-pras tollit.