NATUR. HISTOR. LIB. XXXV. 295
partus, in mediis corporibus exprimendis. Pinxit& Demon Athenienfium, argumento quoque inge-nioso. Volebat namque varium, iracundum, in-juftum , inconstantem : eundem exorabilem, cle-mentem, misericordem, excelsum , gloriosum, hu-milem , ferocem , fugacemque, & omnia pariterostendere. Idem pinxit Thefea, qui Romae in Ca-pitolio fuit: & Navarchum thoracatum. Et inuna tabula, quae est Rhodi, Meleagrum, Hercu-lem , Perfea. Haec ibi ter fulmine ambusta, ne-que obliterata, hoc ipso miraculum auget. Pinxit& Archigallum : quam pi&uram amavit Tibe-rius princeps : atque , ut au£tor est Decius Ecu-leo, LX sestertiis aestimatam, cubiculo fuo inclu-fit. Pinxit & Creflam nutricem , infantemque inmanibus ejus : & Philifcum, & Liberum patremadstante Virtute : & pueros duos, in quibus fpec-tatur securitas, & aetatis fimplicitas : item sacerdo-tem adstante puero cum acerra & corona. Sunt Scduae picturae ejus nobiliffimae : Hoplitites alter»in certamine ita decurrens, ut fudare videatur:alter arma deponens, ut anhelare sentiatur. Lau-dantur & jEneas, Castorque ac Pollux in eademtabula: item Telephus, Achilles, Agamemnon»Ulyffes. Foecundus artifex, fed quo nemo insolen-tius & arrogantius iit ustis gloria artis. Namque&: cognomina usurpavit, Abrodiaetum fe appel-lando, aliisque verbis principem artis, & eam abfe consummatam. Super omnia Apollinis fe radi-ce ortum : & Herculem, qui est Lindi, talem afe pictum, qualem faepe in quiete vidiffet. Ergo
T 3