Nonnulla heic per modum spicilegii ad-jiciamus, supra c. IV. §. 51. celeb. Rieh.Dunthornii sententiam de acceleratione mo-tuum Lunarium recensui, tabulamque cor-rectionis, prout ea in Philos. Transact. 1 . c.legitur, in extenso dedi.
Quoniam vero Motus Lunae ex ipsiusViri celeb. sententia olim tardior fuit, con-sequenter spatium interea percursum, tantumnon est, quantum calculi usitati producunt,evidens est, errorem esse addendum. Un-de Tabula, quam M. Dunthorne dedit',correctione opus habet, quae facilis erit,dummodo Signa + & — permutentur,
Caetera, si motum Lunae, prout nuncest, medium consideremus, nec attendamus,utrum Anno JE. D. 700. tabulae motuumLunarium motibus veris respondeant an secus? correctio semper erit additiva, atqueeum in modum adornanda uti c. V. §. 57. intabula motuum Solis correcta ostendimus,
v.c. Si quovis exacto seculo incremen-ta celeritatum sint 10" & aggregata le ha-beant ut quadrata temporum: Tabula cor-rectionis additiv ae sequens constituenda erit.
Pro-