PRAEFATIO.
Illud mihi in omni hoc libro longe anti-quissimum fuit, brevis ut essem, probe gnarus,inutilibus repetitionibus scientiam historiae na-turalis impediri magis quam promoveri; &quia immortali operi, quod de Lepidopteris cumtoto erudito orbe a Viro Clarissimo, IGNAT1QSCH1FFERMÜ LLERO, Sac. Caes. MajestatisConsiliario , Collegiique Nordici, quod Linciiest, Moderatore, expecto, addi nihil posse planeexistimem, ordinem hunc insectorum omninopraetermisi.
Finis praesentis opellae is est praecipuus,ut ii, qui in Austria, vicinisque provinciis En-tomologiae navant operam, ductorem haberentaliquem, neu illis idem, quod mihi saepenu-mero, contingat, ut insecta meridionalis bore-aliorisque Europae incolas LINNAEO dicta,in Austria inveniri posse delperent, saepe in-sectum optime determinatum non alia de causainter dubia reponant, quam quod Apennin!»Apuliae, aut Lapponiae incola dicatur. Habetcerte Austria cum Lapponia Blattam lapponi-
c am,