498
Ordo PII.
at illa, quam nunc descripturi sumus, in canumvehementer inclinat. Hoc jam admonitus discri-mine, etsi satis levi, si attentius spectes, facilealiud, & illud multo praestantius, sese tibi sponteofferet; salit haec species, cum prior hujus effu-gii prorsus sit inscia; saltus tamen sunt breves,rarioresque, quam in reliquis descriptis hucusquespeciebus. Et hoc erat praecipuum illud, quodme in hanc speciem attentum reddidit; nec mora,prehensum, cum primum licuit specimen, micro-scopio subjeci, novo stupore attonitus, cum cau-dam nullam, cujus ope saltus illos perageret, de-prehendiffetn. Reliquae species caudam habentplerumque albentem, cum reliquum corpus sit al-terius coloris, aut certe in morte caudam a cor-pore recta protendunt. Nihil horum in praesentispecie contingit; ut instrumentum hoc, mirando-rum saltuum productivum invenias, arte opus est;speculum microscopii contegere, nec insectum subalio, quam reflexo radio intueri neceffe est. Hocego demum artisicio usus, qui saliat, intellexi.
Defer. Habitu & statura Podurae fimetariae, sed tan-tillo minor, & magis in cinereum colorem ver-gens. Praeterea, si adcurate inspicias , linea lon-gitudinali in dorso a capite ad abdominis apicemdescendente magisque, quam reliquum corpus»fusca insigne videbis. Antennae, computata basi»articulis quatuor constant, articulo extimo ovali,sed reliquis proportione majori. Oculi nigri, li-neam nigrau* utrinque in capite constituunt. Par-tes omnes infecti fatis pilosae, praesertim corporistruncus, in quo pisi longiores. Cauda partibusconstat tribus, quarum prima, quae corpori adfixaest, in fuscum colorem leviter inclinat; pars al-tera pallida, uti totum insectum, summe diaphana,apicem versus angustior, apice ipso truncato; parstertia aculei instar ex priori, tanquam ex vagina,progredi videtur, color ejus corneus. Hinc no-men.