Buch 
Marcelli Malpighii ... opera posthuma : in quibus excellentissimi authoris vita continetur, ac pleraque quae ab ipso prius scripta aut inventa sunt confirmantur, & ab adversariorum obiectionibus vindicantur / Marcello Malpighi ; supplementa necessaria, & praefationem addidit, innumerisque in locis emendavit Petrus Regis
JPEG-Download
 

PR/EF ATIO.ghii vita ] atque scriptis , quänam scilicet occasione, & quotempore ea composuerit, de adversariorum ingenio, eorumqueobjectionibus nihil addam. In hoc opere ipse fatis ea indicat ,nec aliud mihi notum est. Dicam tantum , inter ejus oppug-natores nullum magis mihi dilplicuisse Paulo Mino , viro reip-sa minimo, qui per plures annos ejus auditor fuerat ; ille enimspretis naturae, amicitiaeque legibus, Venerandum Praeceptorem,ejulque dicta & scripta prosternere tentavit : Verum illius co-natus adeo fuerunt debiles ac insulsi , ut risum , sive potius mi-serationem moveant. Profecto valde metuendus non erat isteAdversarius. Ut de eo aequum feratur judicium , paulisper ip-sum audiamus. Pag. 5 3. urinX separationem mechanicam hocargumento impugnat. Quod depuratur , inquit, a cribro nonest liquidum , in renibus est liquidum , ergo separatio non po-test luccedere per modum cribri. Quam misera est haec ratio-cinatio. Secundum illum urina secernitur a facultatum regimi-ne : Particulae minimae salis se se accommodant uni contactui,vi facultatis cujusdam : nihil proficit microseopium qu^rentinaturae mirabilia , &c. Quot ineptiae ! Illas equidem acriterrepellit Malpighius : sed eas negligere praestabat 5 hae enim tan-tae non erant. Facultates jam plane extinctae sunt, nullaquefit earum mentio, nisi forsan in sordidis quibusdam scholis. Sedde his hactenus. Quod ad hanc editionem, & quid in ea praes-titerim, paucis tibi dicendum superest. Mense Aprili proximeelapse» Celeberrimus & amicissimus Londinensis Medicus D. Sil-vestre quaedam operum posthumorum Malpighii exemplaria adme mifir. Litteris autem suis me rogabat, ut Magnae Societa-tis Regiae Anglicanae nomine , unum ex iis Amplissimo Rei-publicX Amstelodamensis Viro Consulari ac Senatori Dom.Nicolao Witsen , aliud Dom. Leewenhoeckio Delphensi , re-rum minimarum microscopii ope indagatori curiosissimo , of-ferrem : Mihi insuper significabat editionem Londinensem juxtaexemplar inordinatum , pestimeque scriptum , quod ex Italia