8 Marcelli Malpighii
lisse, ut illico crediderim sibi locum illum violenta cdntractione fecisse, nam summa con-templatione sum admiratus costas ( non ut in nobis leves & modice curvatas, sed) falca-tas, adeo ut messoriam falcem imitentur , & acie , qua extenduntur, infesta intimum
thoracem componant, quo fit , ut videantur simul binae pulmonibus latibula efformasse;A hoc pulmonum forma testatur, quia licet ad interiora non sint in multos lobulos divisi,ad exteriora tamen parum secantur ; & tot ipsorum sunt sectiones , quot intervalla costa-rum. Fibrosi videntur, & inter illorum fibrulas vasculum mediat, sive, ut melius lo-quar , in fibrulis illis vasculum producitur: Fibrulae sunt rectae secundum costa: um duc-tum ; opinabar ipse quod revera fibrae non essent, sed potius pulmones speciem fibraruminduisse , & inde factum esse costarum latibulum ex ligamentis musculorum mesopleuro-rum, & intercostalium intimorum, quibus ipsi intime adhaerent , vel premuntur. Cae-terum inter secandum observabam in extima parte faciliorem esse sectionem secundum duc-tum fibrarum istarum , licet adigendo intimius cultrum, non videretur idem ordo serva-ri, sed aliquando ictus interciperetur, & coactus essem vel abscindere obicem, vel inver-tere sectionem. Colorem quod attinet, pulmones ii sunt impense rubri , rubore tamenminime saturato, praesertim secundum extimam superficiem; dum interea ad sobolem va-sorum investigandam pneumatica uti explorabone ab immissa cum flatu vitrea fistula in al-terum vas pulmonis coepit intus ebullite sanguis, saturatior illo , qui extremam superfi-ciem pulmonum imbuerat, quare & propagines non licuit observare ad interiora vergentevase, & conjurante in spiritus fugam variis locis per scissuras pulmone. Praecipuum quodad te consideratione rapit, est, quod veluti conclusis intra costas, ut dixi, veluti in ca-psulis, pulmonibus, variisque membranarum ligamentis ipsos detinentibus; nemo poteratassequi aut conjectare quomodo ante moverentur pulmones ; solum ad implantationemvasorum e corde ad pulmones ascendentium magna vesica alias continens hinc inde adstruc-ta erat, quae patentiorem edebat motum infl'ta quam reliqui pulmones , qui videbanturpondere premi, & insueto ad motum parenchymate gravari ; rubebant enim prout in in-fantibus assolet, in quibus otiari dicuntur , quod reliquum est , occupatissima lustrandipervicacia sum assecutus spatia illa, quae in vitulino pulmone deprehendisti , quae mem-branulis septa Iuciditate sua prae se serunt speculum cerebri, adeo ut in hunc modum qui-cunque pulmo a me veluti laminosus existimetur.
His suppositis quoad structuram , quid de usu dicendum ? Scio te hunc non latere.Cogitata tamen mea non verebor tamquam ad aram medicam apud te deponere , non talilenocinio, ut tuam ( quod abiit ) veluti subdole extorqueam , quantumvis fideles credi-turus in aures , verum ut illa diligenti examine scruteris, & difficultatibus propositis, silicebit, solutis, ut asseras, vel evertas.
Aer ä trachea dispergitur per substantiam pulmonum inflatis spatiis, & reliqua vasa in-flata obscurat : ergo aer tracheae reliqua vasa ambit nec ipsa subit ; etenim vasa illa vel inmajorem molem attollerentur, vel permisso libero exitu spiritui per tracheam flaccesserent,& ipsa flaccescente pulmone.
Inflata arteria non inflatur pulmo: Ergo non per omnia spatia pulmonis excurrit, sed for-tasse ad solas carnes extenditur. Idem sequitur in vena.
Admisso sanguinis circuitu datur transitus ab arteria pulmonaria ad venam pulmonariam.. Ergo dabitur consensus inter ista vasa.
Concludamus ergo aerem clatere, & pondere suo premendo ad latera vasa, motum san-guinis sollicitare, inflatis spatiis , in quibus aliquam ipse trahit moram ; expiratur posteaaer, quia si spatia usque tenta manerent , non darent locum pressis aliquantisper arteriaepulmonariae vasis, ut se sanguini recipiendo ä corde aptarent, & fortasse intimior ex vena,ut magis prematur, & sanguis ulterius ad cor propellatur ; & licet detur hiatus vasorum
in carnes, non sequitur sputum sanguinis, quia trachea inflat spatia non carnes, nam carocstra dilruptippem non posset ad tantam molem elevari ; hinc respiratio sit necessitate or-gano-