76 Marcelli Malpighii
validi statuant & firment. Et ut ä notioribus exordiamur , certum est ex plurium ob-servatione , Balenas , Delphinos & similes pisces solo membranoso pulmone constare ,nullis apparentibus branchiis , & ab opposito deficientibus pulmonibus, branchias occur-rere , vel quid analogum.
Illud autem , quod additur , ventosos videlicet folliculos datos este respirationisgratia , nullam apud sanos Viros fidem inveniet , & cum horum structura ä Collegameo Domino Frac<Jsato , aliisque abunde sit exarata , ejufque usus a Domino Borelio ,Perralto , & aliis probetur , superfluum est hic recoquere. Nec obstant ea , quas contramodum adducuntur. Constat namque viventium genera , ut alias indicavi , respira-tione gaudere , & consequenter pulmonibus. Cum autem respiratione separetur ab am-biente fluido mediis pulmonibus, principium quoddam summe activum & turbativum,quod propriis fluidis affunditur , hinc non solus aer est minera , ä qua respiratione me-dia separatur , sed tot sunt, quot regiones viventium ; und£ animalibus in sicco degen-tibus & avibus aer, piscibus & crustaceis aqua , & plantis terra presto sunt. Qua-propter necessarium fuit Naturae conformare organum peculiari, divers aque figura , &conformatione analogum ambienti corpori , & ita membranosos pulmones pro separandoab aere, principio activo Natura molita est , branchias & fistulas pro aqua , & tracheasvegetantium pro terra. Quare nil mirum , si piscium branchiae in aere degentes non se-parent , & respirationem non moliantur, & ostreae in fundo maris commorantes commo-de respirent.
Sed diutius immoratus sum in firmanda pulmonum structura » & usibus ä me exposi-tis , dum fimigeratiffimi Viri , quorum eximiae humanitati aeternas refero gratias, ore &scriptis dignati sunt proposita ä me docere & tutari , inter quos laudantur PraeclarissimiyinThomas Bartholinus,Thruftonus, Vsllifius ,Necdham ,Ditmerbroecka Auctores * ScholaeI?«r-gundica , Bibliothecae Anatomicae , Blancardus , aliaque fere innumera hujus scculi lumi-na. Exarati igitur visceris expositam substantiam & compagem praeter assertum tot cla-rissimorum Virorum, confirmare etiam potest observatio facta in pulmonibus testudinum,talpae , gliris , & similium , in quibus evidentissime occurrit membranea substantia in cel-lulas , sinus & vesiculis extensa , quae lacertis carneis in rete implicitis ambitur. Sed re-vertamus eo, unde digressi fumus.
Dum haec agebantur , excitatis inter studiosos , praecipue Juvenes , contentionibuscirca res., theoricas & practicas , invalescentibus in dies Neotericorum doctrinis , &refo; mata medendi methodo , adeo exarsere animi seniorum Professorum , ut Excellen-tissimus D. Ovidius Montalbanus non solum eloquio , verum calamo contra insur-gentem hanc scholam , priscam Arabum & Barbarorum doctrinam propugnare ten-ta venr. Mos ipsi erat singulo anno Taur-mm edere , in quo praeter astrologicasP'xiictiones , quaedam praemittebat physica de ventis , cometis , &c. Pro annoitaque i66l. evulgato discursu plura contra Neotericos , & praecipue pro tutanda vul-g ri medendi methodo , quä in febrium praesertim acutarum prinapio solventia alvum ,& minorativa necessaria censentur , plura habuit , quibus doctissima responsione satis-fecit- Praeclarissimus so. Baptifla Capponius. Perennavit tamen odium contra Neo-tericorum doctrinas in Domino Montalbano , ut temporis progressu pro his suppri-mendis & jugulandis , Illustiissimos & Excellentissimos Collegas Doctores per-petro sollicitando induxerit , ut laureandi praestito juramento adstringerenrur , cujusexemplar manu ejusmodi Montalbani exaratum , apud me servo , his expressum ver-bis«. fucabis etiam doclrinam eam te servaturum defensurum esse , qua publice pralegi -tur in Archigymnasto Bononiensi , altisque m ftudiis famosis secundum eos Auttores d totsteti!i jam approbatos , qui explicandi & declarandi per Gymnasiarchus Doftonbus es"Professoribus ipsts proponuntur , Aristotelem nempe, Galenum , Hippocratem , ere. atque
toru»m
* Philosophia vetus & nova in Regia Borgundia a D. Nicolao Colbeit pertractata.