Buch 
Marcelli Malpighii ... opera posthuma : in quibus excellentissimi authoris vita continetur, ac pleraque quae ab ipso prius scripta aut inventa sunt confirmantur, & ab adversariorum obiectionibus vindicantur / Marcello Malpighi ; supplementa necessaria, & praefationem addidit, innumerisque in locis emendavit Petrus Regis
Seite
41
JPEG-Download
 

Opera Posthuma. 41

Antiquus mos erat Messanensibus Romanorum more convocatis comitiis singuloanno Magistratus creare , inter quos Protomedicatus officium reponebatur. Elige-batur autem ut plurimum junior medicus, qui adhuc candidatus publicas Medicinae& Philosophiae theses propugnare tenebatur. Dominus itaque Michael Liparas conclu-siones , quibus Neotericorum placita quaedam , & praecipue sanguinis circulationemevertere conabatur , evulgavit, & ut in populo brevi congresiu contradicentium as-sensu firmatam jactaret sententiam , Clarissimum Dominum Catalanum , meque solli-citavit ad certamen. Quoniam tamen res tam graves brevi , & urbana illa disputa-tione discuti, determinarique nequeunt, huic responsum dedi, me cum ipso interprivatos parietes absque strepitu , vel (criptis congresturum ; casterüm cüm in publicisthesibus soleant tyrones exerceri , Primariis professoribus non licere paucis argumen-tis objicere. In eundem quoque finem Dominus Francifcas Maria Giangrandi Juve-nis conclusiones publicas expositurus anxie a me petiit , ut ex Neotericorum doctri-nis depromerem theses ; cui annuendo , nonnullas ex Anatomia & Physiologiadecerpta inventa tradidi, & in his me ipsum instructurum promisi. Neglecta inie-rim ab ipso exercitatione , & sollicitato publico congressu cum pactam intenderet dis-putationem , ipsum dimisi , nec publice praeesse volui , ita etiam Clarissimi Domi-ni CataUni suasione motus, qui additis ulterius medicis thesibus, & publicae luci da-tis, sua assistentia praesuit, seque omnium auctorem evulgavit, ipsasque amicis & pro-fessoribus in toto Sicilia Regno & finitima Calabria , communes fecit.

Hae itaque D. D. aivelltni , Valveßi , & Lipari, quibus parum arridebant Neoteri-corum inventa , acri criterio examinatae sunt, unde libellus in lucem prodiit, cujustitulus erat, Galentstarum Triumphas Neotericorum Medicorum infamas funditas eradi-cans , ne Mortales ex eorum perpetuo Jepcltevdis doclrims immatura , imo violenta mor-te moriantur. JluElore Michaele Liparo Mijfanenß, &c. In hoc itaque scholastica me-thodo ad trutinam revocantur & jurgiis deridentur & conculcantur.

Commotus itaque populus aemulorum doctrinis inhiare videbatur : Quapropter abIllustrissimis Senatoribus , & praesertim ä Domino sllbertoTuccari sollicitatus sum ob-jectis responsum dare , quod quidem ante recusaveram , cum hujusmodi contentio-sum scribendi genus mihi non arrideat. Apud Dominum itaque Catalanum institi ,ut consociato studio responsum pararetur, quod cum absolute negasset, brevi alteriushebdomadae spatio tumultuariam responsionem exaravi sub nomine Domini Placidi dePapadopulis , qui auditor Domini Catalani , meusque fuerat. In hac itaque indicarelentavi, Dominum Liparam non integre tenere doctrinam, quam profitebatur, eam- Responsio aaque non ita firmiter stare , ut ipse jactabat , aliamque semitam adeste , quae minussalebrosa est. * Haec autem exposui vulgari idiomate , ut conceptam Adversarii doc-trinis fidem in populo facilius jugularem, vel saltem infirmarem. Et licet in hac exer- ? rtim Äucto-citatione quaedam adsint non integre digesta , & subsequentium annorum studia , &observationes majorem attulerint lucem , ut tamen meditationes , & cogitata ibidem jus versiomexpressa non ex toto excidant , qualiacunque sint , cum quamplura hu;us exercita- monem^nfrä.tionis exemplaria transcripta apud amicos extent, hic addere cenlui. Et quamvis Do-mini viri Borellus , Fracaffatus , & alii publica luce dignam existimaverint, eam ta-men usque ad hanc diem pressam volui.

Evulgatus Galenistarum triumphus quamplures amicos eruditos in Calabria & Si-cilia excitavit , qui brevibus exercitationibus Adversarii objecta propulsare tentarunt.

Nec desuit , qui grammaticalem etiam censuram adderet. Apologeticum hoc meumopusculum quod in calce libri exhibetur unii cum exercitatiuncula de tactu , suasioneIllustrissimi Vicecomitis Domini Jacobi Rufi ad Dominum Joanncm Baptißam Capuc-

F cium