Opera Posthuma. 5 5
impulsa in digitos chirothecae; nam hacc mota horizontalster evellitur potius quamimpingitur.
Prosequitur inverso argumento. Hac itaque prassupposita structura omnia excre-menta uno emunctorio separarentur; ejus namque partes habent poros laxos; quare in«gredientibus particulis non undequaque similibus cedent ex impulsu , quem patiuntur,& ita dabunt locum. Probat laxitatem in glandulis; h$c enim admittitur in ossibuspuerorum, dum augentur, quae sicciora & duriora sunt glandularum carne. Quareconcludit, solam proportionem in figura cum laxitate organi aequivalere pro sepa-ratione facienda debitae figurae objecti cum figura conformationis organi, & eo magisminima sufficiet laxitas partis , cum minima lit figura rei separandae.. At quoniamhoc contrariatur experientiae, cüm in renibus sola urina separetur; Ergo dicendum,quamcumque separationem , qua? in glandulis fit, vel in partibus laxis, nona confor-matione , sed I facultatum regimine pendere
Huic argumento respondeo, in poris loculorum renalium non tantamreperiri laxi-tatem, quanta supponitur, cum sint membranosae substantiae, nec talem, tantumqueesse impetum impressum particulis separandis, ut ex violentia fiat figurarum mutatio& major apertura; etenim corpora , quae eliminari debent, cum ad minima attritasint, ex superficierum exiguitate non tantum impetum recipiunt, qui superare possitmembranarum resistentiam. His accedat fluido obtundi impressionem, & hujusmodiparticulas separandas, cum ad latera deriventur, in separatione placide moveri, undeverificari potest illud Hippocratis; Labor articulis, Somnus visceribus, quae ex naturasua sunt glandulas, quas propria recolligunt fermenta & succos, vel separatione de-purant sanguinis massam. Quod autem additur desumptum ä nutritione nihil pro-bat; nam ignotum adhuc est , quä ratione contingat auctio & nutritio ; cum illudiblum pateat, partes osseas a primordiis rete laxo componi, cujus spatia sensim re-plentur osseo succo, & singulo anno nova superadduntur involucra. Illud vero,quod postremo infertur, rejecta conformatione mechanica partis, separationem ä fa-cultatum regimine pendere, majorem involvit dubietatem ; illa namque facultas,etiamsi statuatur proprietas immediata animae, cum necessario utatur organo, eidemadaptari debet. Ita , ut succedat motus , necessaria est corporum & consequenterfigurarum interpositio ; und£ pro manifestanda a trione facultatis, organi ratio &motus requiritur, & actio facultatis mechanice celebranda his solum succedet. Arsitandem facultas sit complexum ex motu & figura fluidi primo moventis, fempevrecurret necessitas organi rationis pro operatione ; unde facultas in actu secundo prae-ter motum & figuram est nudum nomen. His accedat, ut optime probavit Doctis-simus glandulas ditari nervis, qui non solum producuntur extremis finibus ad
vasorum sanguineorum extremitates, verum etiam, ut alias indicavi, ad loculosglandularum, etiam conglobatarum, unde his, vtluti habenis, compressis venis &laxata etiam glandularum compage & excretoriis vasis, separatio fluidi juvari potest,& opposita via retardari. Necessitatem tandem organica? senarationis ostendunt phae-nomena ia urinae separatione , quae varia , ex aetate & fluidi compage, redditur.yEtate namque abrasis ä salium urinosorum figura loculorum particulis, ampliora red-duntur foramina; ita ut praeter exigitas aqueas particulas & sales urinosos, alia etiamadmittantur, & quandoque etiam sanguinis fibrae & alia naturae consona , & tamenin his facultas eadem , ipsis docentibus, moderatur.
Plura congerit contra suppositam Neotericorum sententiam, cuilibet in specie cor-pusculo specificam competere figuram; & rejecto Recentiorum ratiocinio, habet, insale duo distingui, corpusculum scilicet integrale, quod licet constet elementis, non
tamen