~6 Marcelli Malpighii
& praecipue se observasse matrem hydrophobam redditam morsu filiae epilepticae.
Anno pariter 1667. cum avide exoptarem anatomiae Patavina interesse , quaetunc temporis ordinarie fiebat ä Praeclarissimo D. Molinetto , una cum amicissi-mo D. Bonfiltolo Vtnetias petii , indeque Patavium » ubi per hebdomadam mora-tus , singulo die , nullo habito verbo cum Professoribus , anatomicis lectionibus in-terfui. Exponebat itaque stucturam imi ventris , & praecipue organa generationisutriufque sexus ; in quibus describendis, explicandisque usibus , & praecipue naturaseminis , facilitate & eloquentia procedebat, proposita Anfiotelis , Cremonini , & Hig-mort doctrina. Circa vero minimam partium compagem & mechanicum modumjejune latis incedebat ; quin & enunciavit quaedam non consona sensibus ; habuitenim , testes componi arteriis conglobatis , quibus glandulae interseruntur ; hasqueglandulas in equorum testibus observari dixit. Materiam seminis ä sanguine & lymphahaberi docuit; cum autem haec sanguini affundatur , postquam omnes attigit partes,ideö delata per arterias ad testes , retinet inclinationem ad omnes partes. De tho-race & mulculis intercostalibus differentem pariter audivi, in quibus neglecto mirabi-li Naturae apparatu , docuit, hos carnem esse ad replendum simpliciter costarum va-cuum.
Dum his occuparer studiis, humanissimas Praeclarissimi Henrid Oldenburg , RegiaeSocietatis Anglicanae ad scientiam naturalem promovendam institutae, Secretarii epis-tolas accepi, cujus exemplar addere hic placuit.
Celeberrimo Ftro D. Malpighio Medico Siculo Excellentissimo Henricus Olden-burg , Societatis Regia Anglicanae Secretarms , Salutem.
EpistoUDotn,Oldenburg adAuctorem,quainvitatur ä So-cietate Angli*cana.
T Amdudum opinior , uti in Italiam , sic in Siciliam vestram fama penetravit de So-) cietateRegia, ab Augustissimo Magna BritanniaR.ege, Londini , eo quidem consilioinstituta > ut qui eam componunt Viri undequaque eruditi , utiles Scientias & Artesnon meris speculationibus, sed probata observationum & experimentorum fide pro-movere satagant. ( id quod ex ipsa Historia de praedictas societatis instituto , metho-do , & rebus gestis concinnata jam & in lucem edita , uberius patescit. ) cumqueintelligum ego, qui officii ratione pariter ac affectu, Academiae hujus conatus & studiamodis omnibus adornare annitor , Te Virum Clariffimum scrutandis Naturae arcanisfeliciter incumbere , & magna in hoc studio spatia jugiter emetiri ; cumque in confes-so sit apud omnes, Artes ingenuas, rerumque cognitionem, Virorum Illustrium con-tesseratione & affectibus eximie foveri, & enitescere, allicere Te equidem, inter alios,hoc scripto volui ad ingenia & studia ex animo consocienda , eo quidem fine, ut ex-perimental! rerum naturalium indagine, philosophice fundamenta ponantur solidius ,vetera ad examen reducantur , nova nec minus utilia emergant & publici juris fiant.Collegimus ex iis, quae tu ipse de cerebro , lingua , nervo optico in piscibus disseruis-ti , Te vulgaris cognitionis pertaesum in rariora & magis abdita penetrare. De cceptisTibi ex animo gratulamur , & fodicem porro in laboribus aliis successum cooptamus.Si quid in iis elucescat in posterum , quod e re fuerit philosophica ; vel si quae aliis inSicilia vestra viris eruditis, peritisque occurrerint, quae ei provehendae conducant, utea benignus impertiaris perquam officiose rogo, Quicquid in me suerit, qua viciffimbene de Te , tuique similibus mereri , & liberalitatem tuam philosophicam ex penunostro redhostire queam, id totum Tibi lubens addico. Fac si placet, perijulum. Ex-perieris me tui studiosissimum. Vale.
Dabam Londini Anglorum poßrtdie Calend. Octob. 1667.
P.