Buch 
Epistolae ad Ioannem Kepplerum mathematicum Caesareum scriptae : insertis ad easdem responsionibus Kepplerianis, quotquot hactenus reperiri portuerunt: opus novum, quo recondita Kepplerianae doctrinae capita dilucide explicantur et historia literaria in universum...illustratur, nunc primum cum praefatione de meritis Germanorum in mathesin...et Io. Keppleri vita...(a Michaele Gottlieb Hanschio) / I. Ke[p]ler
Entstehung
Seite
16
JPEG-Download
 

l§ E P I S

1597. Scribuntur autem ista non homi-nibus otiolis, quibus nihil aliud labo-ris incumbit, quam ut plurimos diesin hisce solis rimandis consumeredebeant; sed perspicuitate Lectorinvitandus, non obscuritate abster-rendus est. In cseteris schematibusin ipso libro, puto me tuum exem-plar secutum esse. Tabulas nume-rales ipse condidi, nec enim Typo-graphi illius minister eas describerepotuisset, ratio: quia prorstis non admorem typograpnis usitatum fueredescripta? ; amanuensis enim tuusmodum & rationem imprimendarumejusmodi tabularum nescivit, idquod maxime hic requiritur. Prae-sertim tabula, quae estpag. 76. minuscurate scripta fuit, quam etiam fa-teor, me non per omnia intelligere.Quod enim de numeris scribis, qui-bus e regione adjungitur numerus1000. (ut 1000 ad 577. 20.) id intelligo,atque sic video me forte fortuna asse-cutum esse, ut partem ejus tabellaedextram recte ordinarem, verumquis sit lenius ceterorum ejus tabu-la numerorum praesertim ad sini-stram, mihi prosecto non constat, necquisquam ex verbis tuis ibidem scri-ptis unquam eruet. Ideo te präsen-tem, cum ea tabula excuderetur, ar-denter, sed frustra, optavi. Non du-bito, quin pauculis verbis additis, ressieri potuisset magis perspicua. Sedhuic vitio mederi amplius haud po-tui. Omnes particulas perlegi, ideoetiam quotidie ad minimum semel, utplurimum bis, non raro ter, in typo-graphiam ascendendum mihi fuit, utcoram ad manus Typographo ades-sem, ut quantum oculatissimo possi-bile sit, praecaverem ne erratis liberscateret. Verum video jam, ututstrenue laboraverim, quod nonnul-la tamen errata meos oculos & inde-fessum laborem, fefellerunt. Singu-la postquam excusa fuerunt, diligen-tia pari relegere, & errata reliquacolligere, ego prosecto propter aliasoccupationes non potui. Cum tua

T O L M

epistola ea collecta mihi offerret, ea 1597addi amplius non potuerunt, nam ni-mis sero adveniebat.

Quod Rhetici Narrationem adji-ciendam censui, facile potui conji-cere, propter semptus majores, id ti-bi onerosum fore. Verum credemihi, crede iis, qui dextre & fine prae-judicio de te tuoque scripto judicant,non ejus pcenitebit, nec pceniteat terquia plurimum lucis inde ad tuumscriptum redit. Idque tanto magisgratum foret, cumpag.n. exproseslbLectorem ad eam narrationem able-ges. Quod si ea careat videtur inV topiam ablegatus. Tneum sche-ma Universitatis pictor delineavit &seulpsit. Scripturam tamen Leibfri-dius delineavit & aeri insculpsit. Ap-posuit is in tui honorem carminaquaedam, quae ut prohibere non po-tui (tibi enim gratificari cupivit) itaspero tibi ingrata non fore. Dictuspictor Domino Gruppenbachio idpersuasit, quasi minori siimptu in cu-pro, quam in ligno exsculpi possit,sed eventu docente, altero fere tan-to constat, & exemplaria hac de-mum hebdomade ad umbilicum per-ducta sunt.

De schemate pag. 78 scribereoportet. Monui te,me in eo, ejusquetextu nonnulla correxisse, inprimis,quod apud Copernicum non C sedD centrum referat centrum aequan-tis Ptolermei, cui etiam tua sententiademotrice anima correfpondeat &c.Respondes, te errorem agnoscere,nondum tamen plane cognoscere, &optare, verba tua non ita parce a memutata esse. Item pro Conveniebat,te dicturum fuiste, Convenit. Egocontra respondeo: Fideliter & sin-cere egi, ut mentem tuam cum veri-tate conciliarem, nec ulli occasio-nem hic in te invehendi relinquerem.Retinui autem tua verba, stilumqueimitatus fum, quantum potui. Vo- '

cula autem conveniebat, tua, non meaest. Nam eo loco in tuo scripto us-que ad verbum, cnrreret (linea 4 a