Buch 
Regiae scientiarum academiae historia : in qua praeter ipsius academiae originem & progessus, variasque dissertationes & observationes per triginta quatuor annos factas, quam plurima experimenta & inventa, cum physica, tum mathematica in certum ordinem digeruntur / autore Ioanne-Baptista du Hamel
Seite
6
JPEG-Download
 

6 R E G I,£ SCIENTIARUM

A n n. Cabarus, Cartesius, Honoratus Fabry , ut alios pene innumerabiles omittam,,1660. tum'eos qui vivere desierunt, tum etiam complures qui adhuc vivunt, & Phi-losophiam naturalem plurimum auxerunt.

IV. Quamobrem id omnium consensu.fuit constitutum, ut omnes cumGeometrae , tum Physici bis in unaquaque hebdomada una, convenirent ;sic tamen ut die Mercurii quae ad Mathesim , die Sabbati quas ad Physi-cam spectant, tractarentur. Illud eodem quoque die statutum, ut quas inAcademia gererentur , non vulgarentur , nisi hoc ipsum faciendum ea judi-callet. Quod utique ci\m per se aequum est , tum in omni sodalitio & socie-tate observandum. Cum autem vix illud onsequi liceat, ut nemo unus exmultis qui una congregantur , nova & cognitione digna in ccetu ipso propo-sita amicis & familiaribus impartiri non amet, sepe evenit ut quasdam felici-ter inventa & longiori silentio tecta ab aliis evulgata fuerint ; sive eadem ex-cogitarim , quod non raro accidit hac potissimumastate, cum omnes erudit iin perficiendis artibus Se disciplinis tanto studio elaborent; sive in eodem ar-gumento feliciter versati ea sit mentis celeritate Se ingenii solertia , ut leviteradmoniti artificium omne alicujus machinas, aut quodvis aliud statim perci-piant , Se melius interdum exequantur, quam ii ipsi qui eamdem primi ex-cogitarunt- Quod Galiseo evenisse in praeclara Telescopii inventione fugitneminem. Cum enim in familiari colloquio a viro nobili accepisset Batavumquemdam in Mathematicis rudem sic duo aptare vitra, ut res objectas Semajores & distinctiores cerneret, ut erat perspicaci ingenio & in Dioptrie»apprime versatus, quo id fieret modo, statim animo complexus, quod casu& temere ab alio inventum fuerat, ratione duce pene ad summam perduxit.Nam vitra sic expoliri jussit, idonea figura donari, ac tubo aptari , ut Jovissatellites, phases y eneris &c innumerabiles in via lactea stellulas primus de-prehenderit.

V. Non illud quidem permagni refert ad publicam utilitatem id nollequis primus praeclari alicujus inventi Auctor fuerit, dummodo magna hincin publicum manent commoda: aequum tamen videtur ut quantum fieri po-test , »ripsis honos habeatur , qui res novas & utiles primi, excogitarunt.Nobile illud novis inventis & operibus scientias ornandi studium, quo nostrihujus saeculi fervent ingenia, Se laudabilis inter eruditos, imo & inter diver-ses nationes aemulatio, mirum quantum ad promovendas disc plinas confert,dummodo intra eum consistat modum , quem ratio Se honestas praescribunt tac nescio an quicquam aliud eruditorum coetus magis commendet, Se utilio-res efficiat : hac enim sublata aemulatione Academiae magna ex parte langues-cunt , ac nihil fere utile proferunt-

Sed ea quam diximus adhibenda est moderatio, quae si absit, coetus il-li in vanas & molestas contentiones degenerant. Idquein publicis coetibus,ad quos omnibus sine discrimine patet aditus, sepe contingit : tum enimdifficillimum est omnem vitare confusionem. Nam disputationis aestu abrepti,non tam veritatis, quam victoriae studio tenemur : irapersepe, pudor,defor-mis pertinacia nos transversos agunt, ac tenebras offundunt animis, non eosveritatis luce complent.

VI. Postremo hi conventus consumendi otii causa cum voluptate qua-