Buch 
Regiae scientiarum academiae historia : in qua praeter ipsius academiae originem & progessus, variasque dissertationes & observationes per triginta quatuor annos factas, quam plurima experimenta & inventa, cum physica, tum mathematica in certum ordinem digeruntur / autore Ioanne-Baptista du Hamel
Seite
24
JPEG-Download
 

2 4 REGIjE scientiarum

A N N. X. Spiritus quidam atramenti, seu vitrioli sulphureus inest aquis mine-

1667. ralibus, qua: vulgo magis salutares habentur, tametsi nec fertum nec vf-

£c 68. triolum in his se prodat. Hoc i ientidem a se observatum aiebat D. duCios, quod cum vi ignis liquorem omnem e- vitriolo eduxisset , itera-ta distillatione spiritus quidam sulphureus & volatilis leni calore primusexibat , qui odore sulphur reserebat, sed & omnis corrosionis expers erat».Hic facile in auras evanescit , quod in eo inest magis corporeum unacum phlegmate confunditur, & in rubrum pulverem praecipitatur , qui ali-qua donatur spiritus virtute. Liquorem vero illum subtilem miras do-tes in temperandis spirituum motionibus , in resolvendis obstructionibusviscerum habere prtedicabat. In eo aquarum genere quae vitriolica: censen-tur aut ferrugines, quaeque sunt frequentiores , vim praecipuam positameste in spiritu sulphureo, cumque rubeum colorem e galla elicere existi-mabat : sed cum summe sit volatilis , cito is dissipatur. Idque longe uti-lius fore censebat, si spiritus ille e vitriolo per distillationem ab aliis li-quoribus secretus adhiberetur , ac pauca: illius gutta: in aqua communi,in apta decoctione pra:berentur , quam si m gna aquse mineralis in ipsofonte non sine magnis incommodis & sumptibus hauriatur. Nam hujusgeneris aquae aut translatae, aut asiervata: vix ullius sunt usus , cum Spiri-tum illum sulphureum amittunt, ac sepe terrena materia corporibus noxiaonerantur.

CAPUT V.

De iisdem aquis fingilUtim.

I. T 7 X multis Gallia: locis aqua: minerales sunt asportata: , cacque ä D.'.

1 Z, du Glos & Bourdelin omnibus coram diligenter examinatae. Cunvautem res sit, si quae alia, in Physica magnae utilitatis, qua methodo, qua veratione in earum examine proceslerint viri in Chymicis resolutionibus exerci-tati , libello in hanc rem edito publicatum fuit; adeo ut minime neceslariumnobis videatur ire per singulas, quidve in iis deprehensum fuerit minutiusexponere , summa duntaxat capita decurremus.

Antequam aqua: ex locis longius dissitis adveherentur , ab iis qua: pro*pe Lutetiam minerales habentur y placuit incipere , a Passiacis vulgo PaJJi,.& Autoliensibus v. Auteuil. Illas spiritu vitrioli sulphureo aliquantum im-pra-gnari ex eo conclusum est, quod pulvis-gallse injectus aquam recentem-rubeo colore infecerit, qui statim evanuit, ubi ignis calori admota est. Spi-ritus falis ammoniaci qui una cum calcinato tartaro extractus fuerat, affususlacteum aqua: impertiit colorem, simul & parum pulveris albi & subtilis-prarceps decidit.

Ex iis indiciis conjicere licuit quiddam vitriolicum in iis aquis delitesi.cete : nam eum fere colorem galla: admistione prarbent, quem aqua com-munis cui vitriolum ferrugineum adjectum fuit, nisi quod hic color atro-ik vicinior. Verum si quid habent vitrioli ,, id omne in spiritu vo-

' latili