toi REGIME SCIENTIARUM
A n n. gia; atque eadem Astronomie usibus dicata conspiciuntur in praclara illa1670. Urania arce quam insigni nuper magnificentia, quantaque antehac Regum& 71. nemo, exaedificandam curavit.
XI. In praefatione operis fui rationem paucis verbis aperit. Annum eumeste ait sextum decimum, ex quo fabricam horologiorum tum recens a seinventorum edito libello publicam fecit. Quae post illud tempus elabora-vit, ad pei sectionem hujus inventi sic pertinent , ut potifllma ejus pars,ac velut fundamentum totius hujus mechanices haberi possint, qua: hoc inlibro exponuntur. Mensura enim , inquit , temporis certa atque squalispendulo simplici non inerat, cum latiores excursus angustioribus tardioresobserventur. Sed Geometria duce diversam ab ea , ignotamque antea pen-duli suspensionem repertam, animadversa linere cujusdam curvatura , quaead optatam aequabilitatem illi conciliandam mirabili plane ratione estcomparata. Quam ubi horologiis adhibuit, tam constans certusque eorummotus evasit, ut post crebra experimenta terra marique facta manifestumjam sit Astronomiae studiis & Arti Nautica plurimum in iis esse praesidii.Tum eam lineam a Geometris nostri Tvi Cycloidem appellatam docet ,quam defixus in circumferentia currentis rota: clavus continua circumvolu-tione in aere designat. Mox singula quae hic liber complectitur, exponit :ac tandem iis occurrit qui hujus inventi honorem aut sibi , aut amicis suispost septennium, ex quo hujus automatis descriptionem typis vulgaverat,sibi vindicarunt : cum antea nemo vel dictis vel scriptis hujus mentionemfecerit. Quod enim hoc inventum Galilaeo vel ejus filio tribuit hujus ho-rologii inventionem quidam vir eruditus, mirum illud videri poste , remadeo utilem tot annis ignotam fuisse , nisi forte tam przclarum inventumde industria occultatum fuisse velint. Verum id probatum oportuit , nongratis allertum; atque idipfum quivis alius eodem jure hujus inventionisgloriam sibi vindicabit. Quod si id tentarum fuit a Galilaeo , non per-fectum , nihil ,de laude sibi debita detractum iri, cum rem eandem , sedfeliciore eventu investigaverit, & ad exitum perduxerit.
Anno 1670. redux ex Anglia tractatum edidi de corporum affectioni-bus tum manifestis, tum occultis. Hunc exceperunt duo alii Tractatus,unusde mente humana & illius functionibus, alter de corpore animato : hos pro-mor? per experimenta Philosophia: specimina inscripsi : sed eorum nunc de-siderantur exemplaria , nisi perpauca ex iis quae Norimberga: anno 1 6 8 x.sunt excuse.
Ac de libris tum editis hactenus. Praetereo enim elegantem Vitruviitranflationem notis Sc figuris illustratam a D. Perrault his fere temporibuspublici juris factam.