xis REGINE SCIENTIARUM
A n n. scientia co-mprehendi queant: adeo ut ex iis nihil fere praeter concertationes1571. & leves conjecturas eruamus.
A V. Sed neque ex ipsis effectibus ex vires dignosci facile possunt , nisi
materia ipsa in quam agunt, cujusmodi est corpus humanum , aut faltenaejus naturalis constitutio & morborum natura sit explorata. Quod utiquevalde obscurum est : adeo ut solis conjecturis locus relictus videatur , quqforte ex analysi stirpium rite instituta & ex effectis certiori experientia fir-matis majorem lucem accipient.
VI. Ex Analysi enim plantarum rite facta , quid iniis potissimum domi-netur , quid habeant cum aliis commune , in quibus inter se dissideant,conjecturis falcem aflequemur. Huic rei in Academia plurimum studii SCopera: datum est. Quousque hic labor pervenerit, quid utilitatis hinc spe-rari possit D. Dodart in ea dissertatione diligenter persequitur.
Sed de analysi jam supra diximus , ac subinde monuimus , qua rationevarii liquores ex iis fuerint extracti. Qui manifesto sapore prteditisunt, spirituosi appellantur. Interdum spiritus sulphurei, qui sapore quodamacriori donantur , primum exeunt: sed hoc perraro evenit ; phlegma peneinsipidum & copiosum plerumque ante omnia stillare solet, tum spiritusacidi, mixti , urinosi 8 c nonnunquam cum acidis permisti ; sales deindevolatiles, tum olea nigra Si foetida ex ordine eliciuntur ; tandem sal autlixivialis, aut salini saporis c cineribus educitur. Sal ut saepe dictum est,plerumque sulphureus est aut acidus; ille cum sulphureis, ut cum oleo SCpinguedine facilius commiscetur. Qui aut fixus est , ut fal e cineribus ex-tractus , aut volatiliis, qualem urina, sanguis, cornua Si partes quaeque ani-malium suppeditant. Cum liquor sensum caloris lingua: imprimit, tum fpi'ritus acer vocitatur ; cum sapor ille est vehementior , urinosus dici solet;mixtus ex sulphureo Si acido componitur.
Non ex omnibus plantis hae omnes substantiae prodierunt. E paucis spiritusille acerrimus eductus fuit, ut ex elleboro & elleborastro.
VII. Liquores omnes aquei, qui scilicet cum aqua facile commiscentur,aut sunt insipidi, aut acidi, aut sulphurei, aut urinosi , aut mixti. Prteci-puae eorum affectiones saporibus continentur , qui confuse tantum solo gus-tatu judicantur. Unde alia fuerunt adhibenda criteria quibus sapores eorumpene insensibiles dijudicari possint ; de iis jam supra egimus.
VIII. Inter eos qui manifeste se produnt sapores, nulli heliotropst solutio-nem rubeo colore tingunt, pneter acidos, nulli sublimati solutioni lacteumcolorem conciliant pneter sulphureos. Ac li qui acriores aut urinosi helio-tropst succum rubeo colore suffundunt, ii quidem non omni sale acido ca-rent : nam salis sulphurei additione nativus & catruleus heliotropst colossedit, dum fal ille quod acidum est in liquore , deprimit.
Ubi Liquor sulphureus debilior est , pallidum colorem sublimati solu'tioni impertit ; acrior lacteo colore eam tingit 8 c sensim pnecipitemdat ; sed ubi multum viget , tum repentinam inducit praecipitationem«Nec fere id criterium fallit, etiamsi perparvam liquoris sulphurei partemadmisceas,
Spiritus urinosus cum admodum debilis est, aliquot bullas aereas in