R E G I *£ SCIENTIARUM
As H.
1671; —
& 7j- CAPUT PRIMUM,
De Hißoria animalium generarim.
I. T Am anno 1Ü69 quorumdam animalium histojria Anatomica vulgat»J fuerat instar speciminis alicujus , sed ea fuerunt numero perpauca,neque ea forma in lucem prodiit, quam susceptum opus exigebat. Quam-obrem Academi® propositum fuit historiam animalium anatomicamsic persequi , ut ad partes interiores magis quam ad exteriores animumintenderet , contra atque ab omnibus qui in hoc argumento versati sunt,cum veteribus, tum recentioribus factum est , quibus ea potissimum cu-ra fuit , ut animalia , quorum historiam tradidere , ad certa genera re-vocarent , atque ex partium quarumdam externarum conformatione aukex nativis proprietatibus certas spec es constituerent , idque partim exfilis, partim ex alienis quas perizpe fallunt, observationibus. Non enim a mer-catoribus aut militibus qui varias obeunt regiones, ea expectanda est diligentia,aut judicii perspicacia qua singulares tot animalium proprietates vel notas,quibus ab aliis secerni possint, ut par est, observent. Formas eorum singu-lares illustrandis suis relationibus referre contenti , de scribenda paulo ac-curatiori animalium historia non admodum sunt solliciti. Neque ii videnturquibus .fides facile habenda sit, cum in multis fallant, aut fallantur , quan-tumvis interdum asteverent fe non alia efferre quam qua: oculis suis nfur-parunt ■ quaeque ab aliis tradita sunt, falsi condemnent , nec aliud quid-dam quam omnium pene narrationum fidem suspectam & dubiam reddunt,quique bona fide aliorum diligentiam & fidem infirmant, suam ipsi non satisfirmis testimoniis adstruunt.
11 . Quare his commentariis eö major videtur habenda fides, quod noffunius alicujus qui anticipatis opinionibus suis facile potest indulgere , qui-que interdum non tam res ipsas, quam fui ingenii foetus considerat , sedea tradunt quq multorum oculis subjecta & diligenter sunt excussi abiis quibus nec oculi ad videndum, nec manus ad inveniendum desunt , qui-que non tam cupidi sunt res novas inveniendi , quam qua: inventa: suntvelut ad incudem revocandi : adeo ut si forte interdum evenerit ut eosaliqua fefellerit observatio, idipsum non minori lucro apponant , quam sinovum quiddam ab iis repertum fuisset. Non enim tanti est fall® cujusdaflJgloriola: aucupatio, quam ingeniosae illusionis successus extorquere pollet,ut transversos agat homines veritatis amantes j ea laus in plures divisa per-parum afferre potest momenti, cum ab aliis nova proponantur, alii certojudicio proposita perpendant, atque omnes in hujus laudis partem veniant-Accedit etiam nonnulla: aemulationis inter Philosophos fatis usitata: quidamstimulus, quo cura & studium acui sofct, ita ut libera sint omnium judici»,neque ullus sit assentationi locus.
III» Etsi prscipuum Academia: studium in id collatum fuit ut partes