Buch 
Regiae scientiarum academiae historia : in qua praeter ipsius academiae originem & progessus, variasque dissertationes & observationes per triginta quatuor annos factas, quam plurima experimenta & inventa, cum physica, tum mathematica in certum ordinem digeruntur / autore Ioanne-Baptista du Hamel
Seite
128
JPEG-Download
 

iiS REGINE SCIENTIARUM

A n n. nons dici solent. Qui distecti sunt quatuor , inter Cercopithecos numerali"1672. tur.

Haec erant utrifque communia. 1. Palpebra ciliis , ut in homine erantmunita: , quod in simia inter quadrupedes animantes singulare observavitAristoteles. 2. In maxilla inferiori saccus inest , in quo reponunt eduliapostea usui futura. Hic membranis , hbris carnosis & glandulis constat ;fibra contrahuntur & laxant saccum , ut excipiat & exprimat quae in eosunt condita. 5. Dentes candidi & hominis dentibus non absimiles , nisiquod canini superioris maxilla: longiores, inferioris sint breviores. 4. Pe-des manibus pene consimiles , ac pedum digiti tam longi quam manuum,contra atque in homine. Pes pollice longo & a reliquis digitis secreto estpraditus ; in manu is cum secundo digito pene cohaeret.

XII. Et quidem partes simiae exteriores sunt vulgo notiores quam ut lon-ga oratione indigeant. Aures rotundae & parvae iis qui de Physiognomiascripsere, occasionem-praebuerunt homines rotundis & parvis auriculis prae-ditos malignae & versutae indolis insimulare.

Partes interiores corporis humani partibus non omnino sunt consimiles,Ut visum est Aristoteli, Plinio & Galeno ; nec penitus dissimiles , ut placetAlberto Magno : tametsi hominem magis refert simia , si partium externa-rum potius quam interiorum habeatur ratio.

Peritoneum ut in canibus : Epiploon ab humano in multis diffidet: hoclonge majus intestina ex omni parte involvens, ut in plerisque animalibusqui ad currendum sunt comparati, forte ut tutiora sint intestina & alia vis-cera ab illa succnffione quam cursus celeritas efficit , tueatur. Membrana:tamen ex quibus Epiploon contexitur, continuae sunt, ut in homine, noninstar retis perforatae , ut in brutis plurimis.

Structura viscerum ab humani corporis structura in multis diffidebat, ne-que illa discrimina persequi nostri est instituti. In foeminis partes generationidestinatae cum mulierum partibus magnam habebant similitudinem. Consi-miles in utrifque mammae musculis thoracis itidem incumbentes.

Cranium humano non absimile, rotundum , & ex utroque latere non-nihil complanatum : neque os illud triangulare aderat, quod in magnabrutorum parte cerebrum a cerebello disterminat. Magnum erat cerebrumpro corporis mole ; anfractus in anterioris cerebri cortice pene ut in ho-mine : sed pauci in cerebello erant conspicui , altius tamen incisi. Apo-physes mammillares non molles ut in homine , sed dura & membranose 5duriores quoque erant nervi optici. Uvula v. Ia Lnette quae brutis deest,in simia conspicitur , uti in homine. Quin etiam musculi Laryngis, Pha-ryngis , linguae, ossis hyoidis, qui magna ex parte vocis explanationi ser-viunt , huic non deerant. Atque hi musculi multo majorem cum humani 5habebant similitudinem, quam manuum & pedum musculi, tametsi vocisarticulationi non serviunt : adeo ut hinc concludi possit non propreresexeri certas actiones a brutis, quod organa habeant his exercendis idonea:nam si sola organorum conformatio sufficeret, nihil e stet causae cur simi« lo-cutio , & vocis articulatio deesiet- Nullum enim huic exercendte deest org^'num quod in homine repedatur. Pedibus pene utuntur ut manibus.