166 REGINE SCIENTIARUM
A n n. propiores sunt jactui verticali, ea: magis cum calculo conveniunt. ; Illud1677. in universum constituitur altitudines & amplitudines observatas paulo ma-jores esse iis qua: per calculum prodierunt.
IV- Interjectis aliquot diebus problema quoddam proposuit D. Blondelcirca directionem projectionum quod a D. Buot primum fuit solutum, jtum a D. Roemer , sed methodo faciliori, visa tamen antea solutione D* iBuot- Ille instrumentum subjecit eidem problemati inveniendo , nempeprojectionum directionibus aptatum. Hoc & alia eundem ob finem pro-posita circa parabolicas sectiones problemata solvit D. de la Hire non'dum inter Academicos cooptatus, sed ex suis operibus notissimus , Siomnium votis expetitus , qua: brevi post tempore nempe anno 1678 ex-pleta sunt.
V. At D. Cassinus novam invenit methodum , qua tota projectionumdoctrina ulterius promota una propositione explicatur , amplumque tracta-tum Academia: exhibuit in quo citra sectionum conicarum opem vires ma'chinarum projicientium explicantur , iisque prxeognitis exhibetur modusprojiciendi missile ad quemlibet propositum scopum , ad quem compertumest vim ejus poste pertingere , sive ille sit in horizontali plano cum machi-na constitutus , sive infra ipsum, aut supra , ad quamvis depressionem autelevationem , idque per solam rectam lineam in circulo ductam: quamvismissile lineam paraboiicam describat ; ex his instrumentum confecit, SiAcademia: exhibuit per quod machina sic attollitur supra scopum, ut ipsumferiat missile.
Hujus tractatus compendium D. Blondel inseruit suo de hoc argumentotractatui, eique librum octavum tertix partis assignavit.
V f. Interea Serenissimo Francix Delphino qui pridie BibliothecamRegiam , Sc Academiam ut supra diximus , inviserat una cum SerenissPrincipe de Conty & aliis primaria: dignitatis viris in Observatorium Re-gium se conferre placuit. Aidificii formam, situm , & structuram e summoillius fastigio aut Solario contemplatus ac reseratis fornicum foraminibusIpecum subterraneam ad 28 usque hexapedas altam , singulas deinde partesoculis & animo lustravit-
Primum in majorem aulam cum descendisset, eam de qua mox diximusmachinam in cubiculo D. Picard paratam invenit- Hanc D. Roemer pa-rieti sic aptaverat ut Galilxi Sc Toricelli circa projectionum directionestheoria experientia ipsi firmaretur. Varia: erant in pariete delineatx para'bose quas hydrargyrus sursum per apertum foraminulum erumpens ad quamlibuisset angulorum inclinationem describebat.
Hinc ad eas xdisicii partes venit quas D. Cassini inhabitat , ubi plure*Lunx figuras, Si toreumata est contemplatus; quxque ex diversis Solis as'pectibus Si corporis Lunaris Librationibus occurrunt illustrationum varieta'tes , simul Sc diversos planetarum motus apte delineatos conspexit.
VII, Iisdem fere temporibus D. defiunt Felix aliquot Machinarumad ushm navium sunt comparatx, typos exposuit; eas machinas magno vsmnavigationi este poste visum est earum rerum periti«. Harum typi postea simkin Observatorio repositi.