Buch 
Regiae scientiarum academiae historia : in qua praeter ipsius academiae originem & progessus, variasque dissertationes & observationes per triginta quatuor annos factas, quam plurima experimenta & inventa, cum physica, tum mathematica in certum ordinem digeruntur / autore Ioanne-Baptista du Hamel
Seite
573
JPEG-Download
 

ACADEMIA HI STÖR! A. Lis. VI. 57 z

non videtur. dum D. Lurler cuidam asgro potandam aquam c thermis ChßAquifgranensibus praecepiflet, post triduum vidit pateram argenteam , qua mea.uti solebat, intus deauratam. Id ä sulphure, quod in iis aquis copiosum est,proficisci existimat D. Homberg.

CAPUT II.

De qmbusdam rebus Pbyßcis ßmul & cbjmiäs .

I. I) Hysica; speculationi Chymicas quasdam operationes subjicimus ob

A magnam utriusque scientia: cognationem , si tamen hae disciplinaediverse sunt, cum ex iisdem ducantur fontibus , & ambas rerum naturaliumprincipia inquirant, diligentius, Physica proprie dicta speculando , Chymiaoperando. Exemplo sit stibium, seu antimonium , de cujus prxparatione &usu D. Lemery complura fecit experimenta hoc vertente anno , quq in opushac de re conscriptum conferet

Cum in priori editione hujus Historia: mentionem obiter fecissem liquorisacidi quem D. Charas se ex Antimonio extraxisse aiebat, vir doctus episto-lam Novi Castri in Anglia datam ad me misit , qua rogabat, ut hujus li-quoris extrahendi rationem ad eum , si fieri posset, mitterem. Id enim vi-sum est ei in arte Chymica paradoxum quoddam. Ea de re in Academia agi-tata D. Homberg sententiam rogatus ait, hocplerisque mineralibus com-mune este , ut principia e quibus constant, vix extrahi possint, quod arctiusinter se devincta sint. Atque hoc plerosque fallit in re proposita de liquorestibii acido, quod liquor ille e terra argillosa , quas saspius antimonio estadmista, eliciatur : cum stibium purum nullum fere praebeat ejusmodi liquo-rem. Non id tamen inficiatur quin stibium ab ea terra purum liquorem aci-dum per operationem exquisitam & difficilem interdum suppeditet: sed aci-dum illud non aliud quiddam est quam spiritus sulphuris antimonii , quodsulphuri communi est simillimum , & utriusque spiritus eosdem plane effic-tus este semper competit D. Homberg ; neque hic spiritus e parte metallicastibii eruitur, sed e sulphure ipso , quo stibium abundat.

II. Die 21 Aprilis D. Lemery in publico Academias conventu Chymicamoperationem coram exhibuit , ex qua lux aliqua fulminis & tonitrui origini& natur.^ explicandis potest accedere. Ac primum quidem illud ab omnibusconcessum ponit , materiam ex quä fulgur & fulmen prodeunt, non aliudquiddam esse pmer sulphur inflammatum , & magno impetu vibratum.Nihil enim novimus, quod citius inflammetur, & motu rapidiori feratur,quam sulphur ipsum ; hanc este fulminis materiam odor ipse persuadet. Undeigitur hoc sulphur oriatur nobis intuendum est. Atque illud fatis est veri-simile ex eadem materia cudi fulmina, terrasmotus, typhones, & ignes sub-terraneos. Ista quidem D. Lemery in opere suo Chymico ex occasione prse-parationis cujusdam Chymie^ , quä vitriokim , ut vocant, Martis, confici-tur, scite exposuit. Exasquis limatur« ferri SC sulphuris in pulverem contriti

Cccc iij