Buch 
Philippi Lansbergii ... opera omnia
Entstehung
Linksdrehung 90°Rechtsdrehung 90° 
  
  
  
  
  
 
JPEG-Download
 

in Delineationem fecundi Coeli. 29

quitur, Secundum C dum non esse vacuum, sed Spiritualibus his Creaturis, undique reple-tum . Et Boni quidem Angeli, ä Deo emissi , in ministerium eorum, qui Haredes erunt Salu-tis, Heb. 1. 14: descendunt indiesin Terram, iterumquein Coelum ascendunt, ut MandataDivina fideliter exsequantur. Qualis Angelorum promptitudo, Patriarcha: Ucobo, in Vi-sione oblata (cum dormienti in Betlie!, Scala: apparuere, ä Terrain Coelum extensa:, perquas Angeli ascendebant, & descendebant, Gen. z8.13. 14.) certissimum fuit Argumen-tum Prassentia: Divina, ministeriique Angelorum ; quos ubique Itineris postea habuit co-mites, referente Mose Gen. 32.1. & 48.16. Eia: igitur Seal* lacobo vise, uti nusquam vacua:erant, sed Bonis Angelis undique plena:; Ita Secundum Coelum nunquam vacuum, sed descen-dentibus aut ascendentibus leboya Exercitibus, ita repletum est; ut nullus inanis locusrelinquatur. Idque eo magis, quod accedat consortium Angelorum Malorum , Hi enim ,quia indies coram D eo comparere tenentur, ut Mandata ejus, in Terris perficiant, (uti vi-dere est in Historia Acbabi, iReg.22. lobi, cap.x & 2) Secundo Coelo, tanquam communi Viacum Bonis Angelis utuntur: quod proinde non vacuum, sed numerosa multitudine Spiri-tuum , undiquäque repletum esse, statuendum est .

His ergo promissis: primo, manifestum est, Spatium Secundi Coeli, non esse inane aut va-cuum (ut voluit Tycbo Brabe) sed plenum ingenti multitudine Bonorum ac Malorum Angelo-rum ; ascendentium in Tertium Codum, aut ab eo descendentium. Secundo, Deum Bonos An-gelos , tam in Secundo, quam Primo Coelo, opposuisse Malis : sicut Planetarum unum , op-posuit alteri; calidum frigido, humidum sicco, temperatum intemperato, Superiores In-ferioribus, ut supra ostensum. Nam ut hi inter se, ita Boni Angeli; perpetuo contenduntcum Malis, tam in Terra, quam in Coelo. Cujus rei exempla pulcherrima habemus in S.Scrip-turä; imprimis pugna: Bonorum Angelorum cum Malis. Nam ciim Satan decrevisset, Se-pulturam Mosis , Populo revelare; & sub hoc praetextu , Idololatriam in Ecclesiam D« in-troducere ; Arcbangelus Michael , ei in Nomine Domini sic restitit, ut propositum intermit-tere coactus sit: Ep. Jud. v. 9. Sic in fine Mundi idem Arcbangelus, adversus Draconem ejus-que Angelos, in Ccelo prassiabitur; cum is maximam in Ecclesiam Dei exercebit fievitiam.Arcbangelus enim Michael, cum Bonis Angelis, oppugnabit in Ccelo Draconem cum Malis-, eofquevincet, ut locus eorum in Coelo non reperiatur amplius, Apoc.12.7,8. Hxc exempla sufficienter do-cent , quä ratione Boni Angeli, adversus Malos pradientur in Coelo: Primo quidem & Secundo,non Tertio, ubi est Thronus Dei . Illic enim nulla est pugna, quia Deus est omnia in omnibus.Sed extra hoc, etiam nunc, Diabolo permittit, bellum non solum adversus Bonos Angelos ca-pescere; verum etiam Filio suo Ir/«, benedicto femini Mulieris ,conterere calcaneum, Gen. 3.15.

Verumenimvero, non tantum in Ccelo, sed etiam in Terra, Boni Angeli cum Malis bellumgerunt. Satane enim Reges & Principes hujus Mundi seducente, atque excitante, adver-sus Populum Dei ; Boni Angeli, contra eum, & Reges ac Principes, qui se patiuntur sedu-ci , pugnam suscipiunt; ut diversa in S. Scriptura perhibent exempla. Nam Cambjrfes filiusCyri, cum impulsoribus Diabolo & propriis Ministris; Restaurationem Templi Hierosolymita-ni , quam Pater Cyrus jusserat inchoari, (ut prioribus capitibus libri Efdra latius declaratur)impediret: Angelus Gabriel certamen cum eo iniit, uti fatetur apud Danielem, cap. 10.20:essecitque, ut non solum mors Cambysis supervenerit 3 sed etiam Restauratio Templi pro-gressum sumpserit, sub Dario Hydaspe, Successore; Anno Regiminis ejus secundo. Simili-ter Angelus Gabriel, cum Archangelo Micbaele; pugnavit adversus eos,qui Liberationem Po-pa!» I sraelitici ex Captivitate Babylonica, impediebant; Anuo primo Dari»,Regis Medorum: quemsic animavit, ut Promissionem Divinam, Liberatione Populi, brevi impleverit, Dan. 10. 21.

Hinc ergo evidens est, Deum O. M. täm in Coelo , quäm in Terra, malignis Diaboli co-natibus, per Bonos Angelos adversari: eoque efficere, ut qualicunque tandem furore, is con-tra Fideles insurgat; nunquam tamen pro lubitu eos affligat: Bonis Angelis ejus violentia:semper resistentibus, Pfal. 91. pro quä Summi Dei Bonitate, dignas referre Gratias, nun-quam fatis possumus.

Sic fuit Vastitas Secundi Coeli, & consequens multitudo Spirituum, quibus obsidetur.Restat nunc, ut confyderemus Splmam Oftavam ; qua Deus totum hoc Universum circum-dedit, ac comprehendit. Ha:c non Circulus tantum, ut Orbes reliquorum Planetarum,sed vere Sphserica est Superfetes ; innumera Stellarum fixarum multitudine plena: estqueinstar fornicis , quo Deus Visibiles Coelos contexit, aut Tapeti , quod eis circumjecit;Pfal. 104. 2, 3.

E 3 Ei-

)