HOROLOG. OSCILLATOR/ 53spatium B D percurreretur. Feretur vero motu compositoex aequabili quo percursurum esset spatium B D, Lc ex mo-tu gravium cadentium, quo deprimi nccesse est per spatiumipsi A B aequale. Quare ad B D addita D E, aequali AB,scimus tempore secundo grave perventurum ad E.
Quod si vero inquiramus quam velocitatem habeat in E,in sine secundi temporis, eam inveniemus duplam efle debe-re velocitatis quam habebat in B sine temporis primi. Dixi-mus enim moveri composito motu ex aequabili cum celerita-te acquisita in B , Lc ex motu a gravitate producto , quicum tempore secundo idem plane sit ac primo., ideo decur-su temporis secundi aequalem celeritatem gravi contulissedebet atque in fine primi. Quare cum acquisitam in sine pri-mi temporis celeritatem conservaverit integram , apparet infine secundi temporis bis eam celeritatem inesse quam acqui-fiverat in sine temporis primi, sive duplam.
Quod si jam, postquam pervenit in E , pergeret deincepstantum moveri celeritate aequabili, quantam illic acquisivit,apparet tempore tertio, prioribus aequali, percursurum spa-tium E F, quod duplum futurum sit spatii B D; quia hocpercurri diximus dimidia hujus celeritatis , motu aequabili,& temporis parte aequali. Accedente autem rursus gravitatisactione , percurret tempore tertio , praeter lpatium E F,etiam spatium F G , ipsi A B vel D E ecquale. Itaque insine tertii temporis grave invenietur in G. Velocitatem verohic habebit triplam jam ejus quam habebat in B, in fine pri-mi temporis: quia praeter celeritatem acquisitam in E, quamdiximus duplam esse acquisitae in B, vis gravitatis, tempo-ris tertii decursu , aequalem rursus atque in sine primi cele-ritatem contulit. Quamobrem utraque celeritas, in fine tem-poris tertii , triplam celeritatem constituet eius quae fueratin fine temporis primi.
Eodem modo ostendetur tempore quarto peragi debere Kcspatium G H triplum spatii B D, &c spatium H K ipsi A Baequale: velocitatem que in K, in fine quarti temporis, fo-re quadruplam ejus quae fuerat in B, in fine temporis primi.
G 3 At°
De pe*
SCEUSUGRAVIVNU