Buch 
Opera mechanica, geometrica, astronomica et miscellanea / Chr. Huygens ; Quae collegit atque illustravit G. J.
Seite
177
JPEG-Download
 

H ORO LOG. OS CILLAT OR.

*77

PROPOSITIO XXIV.

C Entri oscillationis rationem haberi non pojje 5in pendulis inter Cycloiclessuspensis ; & quomo-do hinc orta difficultas tollatur.

Si quis, subtili examine, contulerit ea quae in superiori-bus, de pendulo inter cycloidessuspenso, demonstravimus,cum his quae ad centrum oscillationis pertinent; videbitur eideesse aliquid ad perfectam illam , quam proferimus, oscil-lationum aequalitatem. Ac primo dubitabit, an, ad inveni-endum circulum cycloidis genitorem, penduli longitudo ac-cipienda sit ä puncto suspensionis ad centrum gravitatis ap-pensi plumbi, an vero ad centrum oscillationis > quod, ab al-tero illo , laepe sensibili intervallo distat, atque eo majore,quo major fuerit sphaera aut lens plumbea. Quid enim , sisphaero diameter quartam, aut tertiam partem, penduli lon-gitudinis aequet? Quod si ad centrum oscillationis illam lon-gitudinem accipiendam dicamus, non tamen expediet quopacto ea, quae de centro oscillationis ostensa sunt, conve-niant pendulo continue longitudinem suam immutanti, qua-le illud quod inter cycloides movetur. Posset enim videri, et-iam centrum oscillationis mutari, ad singulas diversas longi-tudines ; quod tamen hoc modo intelligendum non est. Ressane explicatu difficillima, si omnimodam secte-

mur. Nam in demonstratione temporum aequalium in cycloi-de, mobile, per eam delatum, veluti punctum gravitate prae-ditum consideravimus. Sed, si ad effectum spectemus, nonmagni facienda est difficultas haac* cum ponderis, quo pen-dulum constat, magnitudo in horologiis tanta non requiratur(etsi quo majus eo melius) ut differentia centrorum gravita-tis , & oscillationis, aliquid hic turbare possit. Quod si ta-men effugere prorsus has tricas velimus, iditaccrdequemur,si sphaeram lentemve penduli, circa axem suum horizontalem,mobilem efficiamus : axis extrema utrinque, virgae penduliimae, inserendo : quae idcirco ut bisida hac parte sit necesse

Z est,

» -

Decent**

oscilla«

TION1J,