i8+ CHR. HUGENII HOROL. OSCILL.PECFNTRolcviorc materia constent, mole grandiuscula accipiantur. Lc*t!«n L is. a vitas enim materia: , in iis quae cadendo aerem secant , itamagnitudine corporis penlatur, ut sphaera lignea, vel etiame subere formata, paria faciat cum plumbea : quando nimi-rum diameter harum ad plumbea: diametrum eam rationemhabuerit , quam gravitas plumbi propria ad ligni suberisvegravitatem. Tunc enim gravitates splixrarum erunt inter sesicut earum superficies. Veruntamen, ut xquali celeritate,quantum sensu percipi potest, decidant corpora, quae mul-tum intrinseca gravitate differunt , nequaquam opus est utproportio illa diametrorum servetur. Possunt enim inter seaequalia esse , dummodo utracpie satis magna fint ; aut exnon nimia altitudine decidant. Etenim illud quoque hicanimadvertendum est, tantam vel altitudinem elfe possejvel, in mediocri etiam altitudine , tantam projecti corporislevitatem > ut ob aeris renitendam , acceleratio motus tan-dem ab illa , quam in superioribus demonstravimus , pro-portione plurimum recessura sit. Namque in universum,corpori cuilibet, per acrem aliudve liquidum labend, certusceleritatis modus , pro ratione ponderis ac superficiei sute,constitutus est > quem excedere, aut potius ad quem perve-nire nunquam poffit. Qua: nempe celeritas ea est , quam siaer, aut liquor ille sursum tendens, haberet, suspensum cor-pus idem sibi innatans sustinere posset. Verum de his, aliasfortasse, pluribus agendi occasio erit.
HORO.