Buch 
Opera mechanica, geometrica, astronomica et miscellanea / Chr. Huygens ; Quae collegit atque illustravit G. J.
Seite
205
JPEG-Download
 

;DE USU HOROLOG^ 205

VIII.

Quomodo ex observatione ortus & occasus Solis & exhora horologiorum longitudo mari inveniriqueat.

Hxc sane methodus meo judicio omnium est certissima,cum ad eam neque notitia Poli elevationis, neque Solis de-clinationis , neque ulla instrumenta ad observandum requi-rantur ; cum neque refractio quid nocere postit, quoniamhcec in ortu & occasu Solis ejusdem diei parum aut nihildifferre potest.

Sieuti ergo antea docuimus horologia in navi adaptare, Scobservare qui hora eorundem horologiorum Sol fuerit inmeridiano; hic eodem modo procedendum est, id est, in or-tu fk occasu solis , ubi ejus medietas est supra horizontem ,annotabis horam demonstratam tunc temporis per horolo-gia ; &c licet interea velificando fueris progressus, nil re-fert , uti postea demonstrabitur : dein computans quot in-terea horae horologiorum dilapsae sint, earum que dimidiumaddens ad horam ortus , habebis horam, quam horologiumindicabat quum Sol erat in- Meridiano; ad quam addenda estaequatio istius diei ex tabula desumta ; & si summa aequalissit 12 horis, fuisti meridie sub eodem Meridiano , sub quohorologia ad solem fuere adaptata j sed si summa excedat 12.horas , fuisti meridie sub occidentaliori meridiano quamloci ejus in quo horologia sunt disposita, sed II summa fueritminor 12. horis fuisti sub orientaliori Meridiano, idquetotiesquindecim gradibus, quot horis summa fuerit minor vel excesse-riti2.horas, prout istius rei computationem antea jam docuimus.

E. G. Ponatur Horologia. A. & B , ut ante , fuisse ad-aptata ad Solem in loco ex quo decessisti 2. Martii , idest ad horam Solis diminutam aequatione istius diei scii. 2,min. 28. sec. Horologio A, ad rectam mensuram redacto ;B- vero singulis diebus 7. secundis tardius moto ; Posteaseire desiderans longitudinem loci in quem pervenisti,

Gc Z (pone.