2^8 DE CENTRO OSCILL' 'logio Oscillatorio inscripserat, adortus est, formata contra il-lam objectione ; in qua quia mentem suam minus feliciterexpreilit, ansam dedit isti controversiae, quae hucusque fereinter illos viguit. Verum quidem est, eum initio A. 1682.objectioni suae, additis paucis lineis, variationem quandam in-duxisse; sed quoniam ejus partes fatis adhuc male cohaeren-tes reliquit, eam in mente Lectoris fui excitavit opinionem,quali persuasum haberet, summas altitudinum, e quibus pon-dera alicujus penduli junctim descendunt , fk ad quas post-modum separarim ascendunt, inaequales esse debere hanc so-lam ob causaiV, quod priores altitudines fint proportionales■ipsis ponderum^eleritatibus , posteriores vero non nisi quadra-tis istarum celeritatum. Quare etiam Hugenius, id unicumCatelano scrupulum movere ratus, respondere abstinuit, us-que in mensem Junium, quo tandem calamum arripuit, acexemplo duorum numerorum 5 & 10, duorumque aliorum z& 12 breviter monstravit, sieri utique posse, ut binae quan-titates eandem cum binis aliis conficiant summam, etiamsi di-versam ab illis rationem habeant , neque tum temporis indubium revocavit k stürmt Catelani •vjdd'®- quod tamen in pri-ma jam objectionis fux impressione manifeste fatis prodide-rat, dum supposuit: Pendulum ex duobus ponderibus compo-situm , eandem acquirere celeritatem , quantam acquirat sum-ma pendulorum simplicium; id vero sicco pede praeteriit Nu-genius, vel quod non penetrarit statim, ob nullam periodo-rum connexionem , quorsum falsa ista Catelani suppositiotenderet , vel potius quod illi ceu verisimili admodum tumipsemet adstipularetur. Catelanus interea Hugeniano respon-so non contentus , excepit 20 Julii 1682, ac terminis Alge-braicis rem aggressus est, eodem innixus fundamento: Quodtotalis celeritas penduli compositi aquet summam celeritatumpartium ejus separatarum. Quo facto controversia ista ultraannum sopita jacuit. Me quod spectabat, cui Hugenii libertum nondum visus, nedum lectus fuerat, scopum alium nonhabebam, quam illustrare ejus responsionem , remque exa-minare, qualiter ab ipso examinata, atque in Actis recensita
fue-