2 So MACHINARUM
solum, quia ultimum Barometrum multo minoris voluminisest: , sed 8c , quia observavi , quod in priori parum aeris,quem aqua exhalat in vacuo, pedetentim augeatur temporisdiuturnitate cui vitio certum est Barometrum zr pedum,de quo supra dixi, pariter obnoxium este; Et, ut huic ma-lo occurratur, quxrendus est liquor, qui non producit ae-rem, ut faciunt aqua & spiritus vini. Sed patet, quod po-sterius nostrum Barometrum hoc vitio non laboret, quoniamaqua in vacuo non est inclusa: Quod si percipiamus aquam,qux est in posteriore Barometro, vapores emittere, tantumsuperius infundenda est gutta olei, quod frigore non infpis-satur, quodque calore non emittit vapores, ut oleum amy-gdali dulcis.
V.
Nova vis movens mediante pulvere nitrato
& aere.
D esideratum a longo tempore est artificium quo vis pul-veris pyrii aliis, quam quibus huc usque inserviit, usibusapplicari posset, in quibus omnibus vis admodum subita re-quiritur, qualem observamus in explosione bombardx St sclo-peti St disruptione cuniculorum: si impetus ille promtus possetmoderari St reduci ad vim magis placidam, maximam in me-chanicis utilitatem haberet, St in multis occasionibus, in qui-bus vim hominum , equorum, venti, aliarumque potentia-rum adhibemus, inserviret. Ad hunc effectum excogitavi ma-chinam, hic delineatam. Hanc non propono, aesi in omni*bus partibus perfecta foret, sed tanquam inventum, quod cumpro parte successit, poterit ad majorem proferri perfectionem.™ 3 XXX11 - A A cylindrus cavus est , intus bene politus , St ubiquexqualis magnitudinis; B est embolus in superiori parte Cy-lyndri, Se qui in hoc potest moveri ; in C C cylindrus est per-foratus duobus foraminibus, quorum diametri circiter sunt 1diametri cylindri; tubi D, D, corii madidi St mollis, fir-miter