Buch 
Opera mechanica, geometrica, astronomica et miscellanea / Chr. Huygens ; Quae collegit atque illustravit G. J.
Seite
776
JPEG-Download
 

776 CHRIST. HUG. EXPERIM. PHYSICA.EXPERIMENTUM VI.

Esse cius Siphonis in vacuo .

N Otum est, effectum siphonis crurum inaequalium, quoevacuatur aqua vasis supra oram, non amplius tribui fugaevacui, feci ponderi aeris, qui premendo in superficiem aquaein vase, illam cogit ut in liphonem adseendar, dum in aliocrure illa gravitate sua descendit, inveni methodum qua effi-ci, ut aqua e siphone fluxerit, postquam recipiens vacuumerat aere; Lc observavi effectum, si aqua purgata fuerit aere,eodem modo ac extra recipiens procedere.

Brevissimum siphonis crus erat octo pollicum Se aperturaduarum linearum. Nec dubitari debet quin recipiens aerebene vacuum fuerit; nam id possum affirmare, tum quoniamnullum antlia aerem ulterius extrahere potui, tum ob aliasigna certiora.

Magis ergo confirmatur nostra hypothesis materiam da-ri prementem aere subtiliorem. Si quis laborem in se susciperevellet quxrendi, quanta sit vis hujus pressionis quod meliusfieri non potest nisi prosequendo experimenta cum tubisMercurio plenis longioribus, quam quibus usus est C nus Boy-le,inveniet forte, vim illam fatis validam este ad efficiendamunionem partium vitri & aliorum corporum, qux nimis ar-cte cohaerent, quam ut juncta tantum forent per contiguitatcm& quietem uti voluit Cartesius.

I

I S.

I N-