Buch 
2 (1792) Hermanni Contracti chronici continuatio altera seu Bernoldi ... chronicon editum sub nomine Bertholdi : accedunt alia eius opuscula. subiungitur Ottonis de Sancto Blasio chronicon / pleraque ex msc. codd. collecta, partim inedita, notis et observationibus illustrata ab editore tomi primi [Aemilianus Ussermann]
Entstehung
Seite
XX
JPEG-Download
 

Bernolili

fcripta

philoso-

phica.

XX OBSERVATIONES

XV. Nulla quidem in supra relatis operum Bernaldi feu Bernolmrecensionibus fit mentio de fcriptis philosophicis, quamvis illum Eysen-greinius fua cetatis Philosophorum principem appellet. In illo tamen co-dice , ex quo anecdota hucusque Bernaldi opuscula vulgantur, eademmanu ac contextu sequuntur varia ad institutionem iuventutis; ac primoquidem Imago mundi cum hoc prooemio: Ad instructionem multorum ,quibus deest copia librorum , hic libellus edatur , nomenque Imago mundiindatur , eo quod dispositio totius orbis in eo quasi in fpeculo conspiciatur ,in quo etiam nostra amicitia pignus pueris relinquatur. Nihil autem ineo pono , nisi quod Maiorum commendat traditio. Inde sequuntur Philo-sophicae institutiones quatuor libris comprehensae: quas vero ceu moder-ni temporis genio minus accommodas haud edendas censuimus. Operaevero pretium videtur, ea hic exscribere, quae ad finem libri quarti habetfatis vel nunc etiam notanda de docendi ordine ac ratione, ac qualis ma-gister esse debeat, ita profatus:Talis igitur quaerendus, qui doceat,qui neque causa laudis, neque fpe temporalis emolumenti, sed solo amo-re sapientias doceat. Si vero propriam diligit laudem, numquam disci-pulum ad fui perfectionem venire desiderat. Subtrahet ergo doctrinam,ne in eo, quod plus diligit, sequatur, vel superetur. Si instinctu com-modi temporalis inductus doceat, non curabit, quidquid dicat, dummeritum extorqueat. Saepe vero plus placent nugae, quam utilia. Sedsi amore scientiae ad docendum accesserit, nec propter invidiam doctri-nam subtrahet; nec, ut aliquid extorqueat, veritatem agnitam fugiet;nec, si deficiet multitudo sociorum, desinet, fed ad instructionem fuiet aliorum vigil et diligens erit. , x

35 Ut doceatur vero, talis eligendus est, qui non fit doctrina obstre-pens, nec superbus, nec videatur aliquid esse, quum nihil fit: quimagistrum ut patrem diligat, vel etiam plusquam patrem; a quo enimmaiora et digniora accipimus, magis diligere debemus; a patre autemrudes accepimus esse, a magistro autem esse, sapientes, quod maius etdignius est; plus ergo diligendi funt boni doctores, quam parentes.Nec tantum iustum, ut plus diligantur doctores, fed utile, ut fcientiseillius et verba nobis placeant in eo, quem diligimus; quia quem non di-ligimus , faepe etiam verba nobis displicent, illaque fugimus , dum finde-mus non imitari eos, quos non diligimus. Quamvis vero sanguinea com-