1
CHRONICOS. 465
sitate exigendas, in rationem Caesaris, ubi, quando, et a quibus, et quo- Caputmodo tractentur, decretum est et edicto confirmatum. Ad quae promul- 14.1?.ganda et instituenda nuntii imperiales per Italiam destinantur, inter quospraecipue Cancellarius 38) , Otto Palatinus de Witilinsbach , Wido comesBlanderatensis, Gozwinus comes fuerunt. Oui peragratis eadem de causapluribus civitatibus Mediolanum venerunt, convocatisque in concionemcivibus decreta imperialia pandunt, et ad haec exequenda constanter in-sistunt. Cives utpote talium insueti edicta imperialia spernunt, expulsisquecum dedecore legatis rebellionem toto nisu denuo moliuntur. Igitur legativix fuga elapsi ad imperatorem redeuntes suam iniuriam , rebellionemqueMediolanensium referunt, ipsumque ad ulciscendum fummopere incitave-runt. Qui nil moratus ignominiam imperii principibus conquestus 39}militem instaurat, contra que Mediolanum procinctum movens igne ferroquecuncta demolitur. Liguribus itaque pro posse resistentibus Caesar inito cumPapiensibus consilio ipsos ad rapienda Mediolanensium in pascuis pecoraimmisit, se cum lectissimis militibus in insidiis collocans. Papienses itaquead raptum pecorum effusos eaque abigentes totis viribus Mediolanenses in-sequuntur , Caesaremque ordinatis legionibus ex insidiis erumpentem inci-dunt, eique necessitate cogente bello congrediuntur. Cuius impetum fero-citatemque Teutonicorum in acie non ferentes, multis occisis, quingentis denobilioribus captis, fugam ineunt, et se in civitatem recipiunt. Sicque im-perator victoria potitus magnifice de Mediolanensibus triumphavit, ac cas-tellum Trecense, ubi praesidia eorum fuerant, aggressum expugnavit, cap-tisque vel occisis castellanis fuos inibi collocavit. Ligures Caesare exinde di-grediente, civitate effusi, expugnatum castellum funditus destruunt, captis-que Caesarianis Latinos tormentis adactos occidunt, Teutonicis reservatis.
C A P U T X V.
Imperator Fridericus contra Mediolanenses cum exercitu pro-ficiscitur.
■Anno Dominica incarnationis MCLXI. Fridericus imperator vires imperii u6i 4omnibus Italicis in Mediolanra/Z>«r ostensurus, coacto in unum exercitu adfuturum certamen se modis omnibus praeparavit, missisque ad Cisalpinalitteris ex omnibus imperii finibus auxilia contraxit. Rex quoque Unga-
58 ) Reinaldus fcilicet.
39) Has querelas recitat Radevicus 1 . a. c. 23. Hxc autem a. 1159. contigere.
Tom. II. Nnn